Kisparti János: A váci Theresianum története - Váci könyvek 8. (Vác, 1914)
Mellékleten
X MELLÉKLETEK suum ratiocinium conficere, ac id directe Regio Locumtenentiali Consilio Nostro submittere teneantur, ut hac ratione de anno in annum videri possit: an Saecrdotes Piarum Scholarum suo, quod ex Fundatione ipsis incumbit, muneri rite satisfaciant? anve Alumni ea, qua praescriptum est, modalitate debite interteneantur? In casu enim defectus, aliter disponendi Facultatem Nobis, successoribusque Nostris clementer reservamus. Quae omnia dum mente, animoque deliberato, et ex plenitudine Potestatis Nostrae Regiae hisce clementer statuimus, fundamus, et ordinamus, una non ambigimus: quod quemadmodum haec per Nos clementer instituta Fundatio unice in commune reipublicae bonum tendit, eique ad suam consistendam perducendae Nos omni cura et sollicitudine intentae fuimus, ita Nostri quoque Successores non minori sollicitudinis studio salutare hoc Institutum Nostrum ad omnem aetatem firmiter manu tenturi, subsequenter totum id, quod ad hanc Fundationem praevia ratione per Nos clementer destinatum habetur, tamquam pro perpetuo stipulatum, et pactatum fundationale bonum, absque diminutione in sua integritate conservaturi: verbo, omnia alia etiam Collegio huic per Nos concessa beneficia, libertates, ac privilegia, cum propria exinde in Ipsos redundante Gloria ea ratione adaucturi, et locupletaturi sint, prout id Ipsi ad Gloriam Dei, ad rectam Juventutis educationem, ac ad totius Augustae Domus Nostrae Austriacae, et Status publici commodum, et utilitatem vel maxime cedere judicabunt. Quapropter omnibus et singulis Jurisdictionibus harum serie benigne committimus, et mandamus: ut Eaedem benignas has, praeattactam Fundationem tangentes Ordinationes Nostras omni Tempore, et occasione punctatim adimplere, neque illis sub incursu gravis indignationis Nostrae Regiae ulla ratione contravenire, aut, ut per alios contraveniatur, admittere, verum potius, ubi, et quando Collegio huic Nostro Vacziensi auxilio aliquo, aut Assistentia opus erit, hanc eidem promtissime subministrare, idem in omnibus suis Libertatibus, Juribus ac Immunitatibus quam firmiter manutenere; Verbo ea ornnia exequi teneantur, quae ad Ejusdem Collegii Nostri conservationem, stabilimentum, et Incrementum quaqua ratione conferre possunt. Quaeve subsequenter benignae Nostrae in Praemissis declaratae positivae Voluntati, ac Intentioni Regiae consentanea erunt. Datum in Archi-Ducali Civitate Nostra Vienna