Kisparti János: A váci Theresianum története - Váci könyvek 8. (Vác, 1914)

Mellékleten

IV MELLÉKLETEK Copia Fundationalium Collegii Theresiani Vacziensís.1) Nos Maria Theresia Dei Gratia Romanorum Imperatrix Vidua ac Hungáriáé, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, et Slavo­­niae etc. Regina Apostolica; Archi Dux Austriae; Dux Burgun­diáé, Styriae, Carinthiae, Carnioliae, et Würtembergae; Comes Habsburgi, Flandriáé, Tyrolis, et Goritiae etc. etc. Damus pro Memoria Nostro, Sucessorumque Nostrorum Nomine significan­tes, quibus exepedit Universis: Qualiter Nos Animo perpenderi­mus: Nihil ad Utilitatem, et Emolumentum Regnorum, Provincia­rumque Nostrarum, ac ad Promotionem summi Servitii Nostri magis conferre posse, quam si Fidelibus Nostris Subditis Viam et Occasionem adaperiamus, Parentibusque eorum talia Media et Adminicula subministremus, per quae 'Filii Ipsorum in probis Moribus, ac omnibus necessariis Scientiis ea ratione instrui, et educari possint, ut cum tempore ad utilia Nobis, Successoribus­que Nostris, et toti Reipublicae praestanda Servitia idonei habiles­­que reddantur. Hunc in finem pro eo, quo in Rempublicam, et eius commodum ferimur, constanti Sollicitudinis Studio, diversa iám sunt, a Nobis in haereditariis Ditionibus, et Provinciis Nostris Germanicis Collegia, et Fundationes institutae, et per Salutares Legum Sanctiones in eum perfectum Statum perductae, ut quos pro Scopo habuimus, optatos Fructus exinde sperare neque ullum de optato earundem Fundationum Progressu Dubium habere possimus. Hoc eodem fine benigne decrevimus in haereditario quoque Regno Hungáriáé, et quidem in Civitate Vacziensi Unum aeque pro Viginti Alumnis Collegium, et Fundationem instituere, et ad Salutare hoc Institutum ipsam ibidem iam exstructam Resi­) 0 L. H. T. Lad. A. Fasc. 22.

Next

/
Thumbnails
Contents