Kisparti János: A váci Theresianum története - Váci könyvek 8. (Vác, 1914)
Mellékleten
MELLÉKLETEK XLIX §. 26-us. Pecunias nisi a Praefectis sibi datas nemo deferat, hinc quas a Parentibus, aut Cognatis insciis iliis acceperunt in publicam Rectoris Curam tradant, qui aliter fecerint, violatae hujus Legis commeritam luent Paenam. §. 27-us. Non modo intra fines Collegii, sed etiam in Urbe ac Recraetionum Locis, qui domi vetiti sunt Lusus pro talibus habeantur. §. 28-us. Januam Tricliniorum, quae incolunt, inaccessibili munire sera, qui ausus fuerit, acerba mulctabitur Poena. §. 29-us. Examini in Scholis constituto nemo se subducat, verum Legibus Scholarum omnibus rebus ac modis se accomodet. Et haec sunt, quae Regii hujus Collegii Theresiani Vaciensis Juventuti observanda praecipiuntur, et certe si in memoriam revocaverint ea, quibus summo Terrae Principi Patriae, Genti Parentibusque non modo ipsius Naturae Institutione, sed Clarissimis Religionis Praeceptionibus strictissimisque Patriae Legibus obstricti sunt, Officia mox plane intelligent non posse a Probis ac nobilis Animi Adolescentibus ea gravia facta aut difficilia observatu censeri, quae ad explendas futurae vitae Obligationes, ac praeterea Gloriam, Utilitatesque proprias atque Commoda tutissimam viam sternunt. Migazzihoz intézett leirat a Theresianum megszüntetéséről.1) Eminentissime, ac Reverendissime S. R. E. Cardinalis! Postquam Ssma Sua Maiestas bgne decrevit, ut omnes, in quibus hucusque Juventus conjunctim degebat, atque in communi educabatur Convictus, et Academiae deinceps simpliciter supprimantur atque emensum pro Juvenum intertentione in stipendia permutetur (quemadmodum id jam alias Eminentiae Vestrae *) A Váci Püspöki Levéltárból.