Kisparti János: A váci Theresianum története - Váci könyvek 8. (Vác, 1914)

Mellékleten

MELLÉKLETEK XLV Caput 3-um De Legibus ac Statutis Nobilis Regii hujus Collegii Juventutis. §. l-us. Regii istius Collegii Juventus Rectorem Authoritate Regia ad regendum hoc Collegium constitutum non tantum omnibus hu­manitatis Officiis colat atque observet, sed illius quoque monita adhortationes mandata debito, promptoque excipiat Animo, nec quisquam ejus Potestati resistere, refragari, aut repugnare sibi sumat, verum tanquam filii debitum Commodis Liberorum Patrem venerentur, tanquam subjecti suum suscipiant Rectorem. §. 2-us. Vice-Rectori Vicaria Potestate praedito, Praefectis in partem Curarum ac Regiminis vocatis, pari obedientia Lege se subjectos esse noverint, hinc non tantum eorum Consilia maximi faciant, verum parendi promptitudine etiam mandata praevertere Sa­tagant. §. 3-us. Hujus Legis temerarii Violatores pro Commerito per Recto­rem Collegii non facile remittenda Poena mulctentur ac nisi ad frugem mox redeant, emendentque, quod turpiter caeperunt, su­perioribus eorum nomen deferatur, quo Culpa ita exigente con­tumax ac effrenis ejusmodi Adolescens lata Sententia Superiori­bus ante executionem referenda Alumnorum albo deleri possit. §. 4-us. Erga Arcium, et Scientiarum Magistros se non minus huma­nos atque obseguentes exhibeant ac Cuique illorum in rebus ad Provinciam suam pertinentibus ex asse obtemperent. §. 5-us. Se etian invicem fraterna complectantur charitate, ca­­veantque, quae inficiunt, aut exacerbant, Alteri cognomenta impo-

Next

/
Thumbnails
Contents