Kisparti János: A váci Theresianum története - Váci könyvek 8. (Vác, 1914)

Mellékleten

MELLÉKLETEK XLI §. 10-US. Praefecti mutua se invicem conplectantur, Charitate colant Officiis Sed cumprimis Disciplinae Suae Alumnos humane ac amice, nec tamen nimis familiariter habeant, ne hinc eorum Aucto­ritatis contemptus consequatur Poenas non alias, nisi quas a Rectore Collegii Regii dictandi potestatem acceperint, irrogare fas erit. §. 11-us. Caetera noverint Rectori Collegii in rebus ad Officium et do­mesticam Disciplinam pertinentibus se subjectos esse, tenebun­­turque ad observandas Communes Leges, Quoties exire voluerint, Rectori, aut illo absente Vices gerenti semet idcirco insinuabunt, ita etiam revertentes se sistent. De Rei Familiaris Providentia, ac Officiis Provisoris Collegii Regii. §. l-us. Provisoris partium erit rebus ad usum et providentiam Col­legii pertinentibus prospicere, eo igitur Curas Suas convertet, ut nihil eorum praetermittatur, quae juxta benignum Systema sin­gulis competunt. Et quia Administratio Instituti Rectori Collegii competeret, nihil, nisi quod ab illo commissum, approbatumque fuerit, agendum suscipiat, §. 2-us. Oportet vero in Coemendis procurandisque rebus, quae in totius Anni Usum requiruntur, uti sunt, Ligna, Vinum, etc. ad favens Anni tempus, verum pretium, ac emendarum facultatem cumprimis animadvertere. Contractus de iis, quae in Usus Collegii emuntur, Rectori referat, atque ejus Confirmationem expetat, nec enim prius obli­gandi Jus habebunt. §. 3-us. Aere alieno Domum onerare integrum non erit, et, si forte improviso quodam casu Pecuniae deessent, id Rectori insinuet, cujus erit modum quaerere.

Next

/
Thumbnails
Contents