Kisparti János: A váci Theresianum története - Váci könyvek 8. (Vác, 1914)

Mellékleten

MELLÉKLETEK XXXIX Adolescentem pertinent meminerint nempe: rei publicae Cives, imo futuros olim illius procurandae Ministros Fidei Suae Commis­sos, igitur cum illorum, una rei publicae Curam Sibi traditam esse. §. 2-us. Prima sit Cura, Solers Animi Cultura; illius enim integritate Actionum rectitudo continetur, de eo igitur enitendum, ut ho­nesti, rectique non Cognitione tantum mens inbuatur, Sed illius Amor, atque exercendi Studium Animis eorum inducatur, quod non alia ratione certius fieri poterit, quam Si Sacrae Religionis Amor, atque Existimatio eis instilletur, igitur de Religione, de Sacrorum Praesidibus, ac Ministris, quaeve ad Cultum pertinent, Semper cum Dignitate, ac Reverentia Sermo fiat, neque patiantur temere, incaute, leviter minus vero joculariter quidquam de illis dici, aut fieri. §. 3-us. Praescripta pietatis Officia tam ea, quae cum Universis Litterariis Institutis Communia, quam etiam illa, quae huic Col­legio peculiaria Sunt adamussim exigantur. Curabit vero cumprimis Praefectus, ne ejus generis Libri ad illos perveniant, qui de Rebus Sacris temere irreverenter, aut plane impie loquuntur, hinc nonnuli Solerter pervestigatis Aut­­horibus eos uti sinat. Studeant Conservandae Adolescentum Innocentiae quaeve ex liberiori aut Clancularia inter se agendi conversandique occa­sione, ac justo majori familiaritate in illam imminent pericula, adcomodis Institutionis praevertere Satagant, nunquam Sibi ipsis relinquendi, verum Praefectus semper ex proximo eorum Actio­nes, Nutus Gesticulationes observet ac Sermones excipiat. §. 4-us. Praefecti Cameradarum Praelectiones Scholasticas Stato tempore repetent, nec quidquam a suis Alumnis praetermitti negli­­genter aut aliter fieri patientur, ac publicis Scholarum Legibus Praescriptum est. Et quoniam Litterariis Disciplinis Domi inbuerentur ut tem­pori adsint curabunt, atque illos ordine ac modo a Rectore Collegii constituto, eo deducent, revertentesque excipient.

Next

/
Thumbnails
Contents