Kisparti János: A váci Theresianum története - Váci könyvek 8. (Vác, 1914)
Mellékleten
MELLÉKLETEK XXXVII caeterorumque Obsoniorum coemi debeat, constituere denique, quae diei insequentis Providentia exigit, bene pensatis rebus, disponere. §. 3-us. Nitorem Domus Refectorii item, et Culinae et rerum Utensilium cum primis curabit, ne forte aliquid Sordide, ac immunde agitur neque observatum in hoc genere Neglectum toleret, verum continuo corrigat, quod si efficere Sua Sponte nequiret, Rectoris Auctoritatem imploret. §. 4-us. Rerum Utensilium, ac Domesticae Suppellectilis rite confectum Syllabum habeat, et tam Offlibus Domus, quam Servitoribus erga datam de percepto Scripturam, quod ad Cujus pertinet, Officium, in Curam tradat, ut si forte aliquid eorum per incuriam deperditum destructumque esset, resarcicio Urgeri possit, quae vero Usu attrita, corrupta, aut fracta Sunt, Ut majores antevertantur Sumptus illico refici curet. §. 5-us. De diurnis Sumptibus quotidie rationes Rectori referendas inibit. §. 6-us. Officiales ac Servitores frequenter visitet videatque an Munus Suum rite, atque adtemperate perficiant, neque inter illos Jurgia, Animorum dissensionem, cumprimis vero pro pecunia lusum Conventicula, Compotationes, Nocturnasque in Collegio Vigilias, Sed minime eorum in Urbem discursus patiatur. §. 7-us. Singulis Diebus Hora per Rectorem designanda de Rebus peractis, ac disciplinam Domesticam Concernentibus minutim illi referat, ac mandata pro insequenti expetat, haec vero in libello memoriali conscripta sibi adnotet. §. 8-us. Errores, quos observabit Rectori denuntiet, quae ad Institutiones, aut Disciplinae perfectionem invehenda, corrigenda, aut