Kisparti János: A váci Theresianum története - Váci könyvek 8. (Vác, 1914)

Mellékleten

XXXIV MELLÉKLETEK §. 7-us. Elapso primi Mensis spatio a quolibet Praefecto de genio, Animi Inclinatione, ac charactere cujuslibet Juvenis informatio­nem exigat, atque hoc Indicio illos intimius noscere studeat, cae­­teris vero Mensibus, quid mutationis evenerit, quove successu re­media adhibita sint? Sibi referri curet, ut ita adcomodata malo medicina cum fructu adhiberi possit, contra qui boni sunt in Vir­tute firmari, ac magis, magisque perfici valeant. §. 8-us. Et quia ex Praefectorum in unum prae ceteris favore, aut aversione recta educatio multum detrimenti capere posset; si igitur id fieri animadverteret, etiam translatione Juvenis in aliud Contubernium, ac Praefecti mutatione provideat. §. 9-us. Pecuniae, quas Parentes in proprios, et peculiares Usus Li­beris suis dederint, vel postea miserint, apud Rectorem Collegii deponantur, neve propter obvia ac quaevis minuta illum adire debeant, Praefecto Cameradae, quantum censuerit in mensem sufficere ea lege dabit, ut Expensarum Syllabum Parentibus com­municandum sibi exhibeat. Si quis igitur Adolescens Pecunias a Praefectis non datas, habere compertus fuerit, de parto, aut obtento quaestio institua­tur, plurima enim hinc in Juvenum Mores mala nisi provideatur, dimanare possent. §. 10-us. Ad Curam, et Providentiam Domus tam Officiales, quam etiam Servos a Vitae, et Morum integritate notos, et Officiis, in quae destinati sunt, pares constituat, facillime enim illorum opera, Consiliis, cum primis autem exemplo inconstans, ac pronus Juventutis animus in Errorem rapitur. §. 11-us. Et ut omnis maioris in unum, quam in alterum Curae, ac be­nevolentiae suspicio tollatur, svadebit Praefectis, ne a Parenti-

Next

/
Thumbnails
Contents