Kisparti János: A váci Theresianum története - Váci könyvek 8. (Vác, 1914)

Mellékleten

MELLÉKLETEK XXXI Die peractae Communionis, cum ex sacro rediverint, in sua se quilibet recipiat Triclinia, ac dimidiae horae Tempus Spiri­tuali impendat Lectoni. Peractae Confessionis die Exitus, sed nec foris prandendi Libertas nisi ex gravi Causa ulli concedatur, decet enim hunc Diem a profanis oblectationibus immunem transigere. Praefecti Spiritus partium est Infirmos invisere, eos pio Ser­mone solari, diebus Dominicis, et Festis in domestico Sacrario­­quod alioquin Infirmari proximum est, sacrum Celebrare; num ex praescripto curentur sintque rebus necessariis provisi, pervi­dere, et si quid forte praetermissum esset, Directori Collegii referre. 'Familiae Domesticae summam quoad res Spiritum concer­nentes, curam habeat, et si quid remisse, libere, aut impie fieri ab illis observaret, moneat, non resipiscentes Vice-Rectori deferat §. 40. Denique ut Juventus Devotionis suae erga Regiam Majes­tatem, atque gratitudinis erga Augustam Fundatricem nullo tem pore obliviscatur, post matutinas et Vespertinas Preces pie dicet. Oremus pro Rege nostro Apostolico et Augustissima olim Funda­­trice Maria Theresia Pater Noster etc. etc.

Next

/
Thumbnails
Contents