Majorossy Judit (szerk.): A Ferenczy Múzeum Évkönyve 2014 - Studia Comitatensia 33., Új Folyam 1. (Szentendre, 2014)
Szentendre. Adalékok a Pajor család, a Pajor-kúria és a Ferenczy-család történetéhez - Martos Gábor: Két talált kép „megtisztítása”. Ferenczy Valér ismeretlen nagybányai művei egy magyarországi magángyűjteményből
Forrásközlés solemitate eandem Delationem subscriberent. Parochi omnes intentionem Vicarii, cum primis, quod totum Delationis Objectum ipsis incognitum foret, attoniti demirantes, subscriptionem deprecati sunt. Ad haec et ipse Delator Vicarius paulisper adhaesit, interim semet recolligendo, novis extemplo usus Technis, ipsosque affabre hortatus est, exponens, praelectam sub B. Delationem, per ipsos Parochos ideo subscribi debere, quoniam id ipsum Illustrissimus Dominus Episcopus serio, et distinctim praecepisset, atque mandavisset. Ea propter, ut primum a Delatore Vicario Jussa, et absolutam Domini Episcopi voluntatem in vim coactionis proferri intellexerant, Congregati Parochi ob evitandam Inobedientiae subsumptionem, illico Delationem sub B. singillatim subscripserunt. Quibus obtentis, ad se receptis: Die 2 V Mensis Septembris 1798. Vicarius ut sub B. ad Dominum Episcopum Budam profectus, Injustam, ne dicam vere Fraudulentam, et Dolosam sub B. Delationem inchoavit, ac in procurandam Graeci non uniti Ritus Religioni satisfactionem, Domino Episcopo praesentavit, qui ut Virum, Pastorali, et Eminentiori Dignitate constitutum, decet, perspicacius procedendo, subscriptos Sz.Endreienses Parochos in sui praesentiam constituit, et de subversantis Delationis Objecto ad Examen deduxit, sub quo Parochi, coram suo Domino Diaecesano manifeste declararunt, se de tota Delationis Expositione, appictis Blasphaemiis, Testibusque eatenus exhibendis, tanto magis contra me nihil prorsus Mali scire, nihilque audivisse, neque hoc in Merito Testem agere posse. Porro Delationem unice erga effictum per Vicarium Episcopale Mandatum subscripsisse. Et quia a Domino Episcopo intelexissent, eatenus Vicario suo nullum Mandatum misisse, aut extradedisse, suas coram Domino Episcopo in Instanti revocarunt subscriptiones, quemadmodum ex actu revocant, ut sub N[ume]ro 2°. In hoc itaque substitit primus Delationis Casus, ex quo irradicatus Characteristicus Delatorum; ipsiusque Vicarii status, e Dolo et circumventione complicatus, Sacerdoti quidem, Vicariali Eminentiae pollenti, indignus, Facto commonstratur; Tanto clarius, quod Anno 1778. Die 12a Mensis Julii ut sub N[ume]ro 3° Vicarius Procopius Popovics cum Stephano Radies ob Inquietum contra proprium Episcopum sumptum ad suam Ma[jes]t[a]tem S[ereni]s[sim]am Recursum, huic Poena dictata. Ille vero sub privatione Parochiae de Benigna S[ereni]s[sim]ae Suae Ma[jes]t[a]tis Ordinatione Commonefactus sit. Sed et labente tempore Vicarius idem, prout ejus Acta docent, non ut se, moresque suos in meliorem convertisset Partem, ast Inquietudini suae liberius indulgendo, contra Positivam Benignam, ut sub N[ume]ro 3o aeditam Caesareo Regiam Dispositionem, subordinates sibi Parochos seduxit, novaque Inquietudinis et Iniquitatis suae sparserit semina, ut adeo ipsos Innocentes Parochos cum manifesta Sacerdotalis conscientiae laesione, ad subscribendam Dolosam sub B. Delationem deducere haud reformidaverit. Haec Acta, et facta sunt, quae Characteristicum Vicarii Procopii Popovics qualitatem pluribus, quam ut amplius remonstrari opporteret, indicant, ex quibus Inclyta Deputatio perspicere dignabitur, quod Dolo, Fraude, et Circumventione Litterali Documento ad Candorem positis, praetextuata Injuriosa sub B. Vicarii Delatio, quae successivarum, et huic subordinatarum Delationum Basis est, coram quocunque Judice nullam praestet Probam, et neque Me Innocentem, qui nihil peccavi, sed Ipsum Dolo, Fraude, et Circumventione procedentem Vicarium, vel ut jam Altissimo Nomine ut sub N[ume]ro 3o sub Privatione Parochiae monitum, ad Justam tamen viam haud reducem luculentius gravet. Sublata igitur Delationum Basi Illud mihi summopere cordi esse, quod Delatores prius quidem coram Foro Ecclesiastico, mox coram I[nclyta] Universitate, ad extremum et coram Augustissimo Throno (praeteritis hic aliis clandestinis viis, ac fraudulentis eorum actis) me inique lacessaverint, mihique insultaverint, quodve hos inter, cum Delatore etiam, praeprimis Ecclesiastico, agendum, illiusque Characteris defectus mihi detegendus fuerit. Quia tamen in Tuto nomine Honoris, et Existimationis meae constituor, Invitus etsi, coactus tamen Defensam Actis et Factis propriam, ingredi, ob quam ab omni subsumptionis onere me velut justo tramite gradientem, indemnisatum, atque dispensatum iri confido. Et profecto 2do Si Joannis quoque Petrovics Civis Pesthiensis Delationem sub C. coram I[nclyta] Universitate promotam, cum priore sub B. conferre licet, nihil evidentius, quam quod paris utraque reflexionis, atque Characteris esse conspiciatur, et non aliud, nisi quod praesumtuosa hujus audacia in tantam evecta sit temeritatem, ut priorem sub B. multum exsuperer istud itaque hanc inter et illam discrimen subesse cognoscatur, ut adeo Joannes Petrovics, qui Conditione Ignobilis, Homo Illitteratus, Quaestor, Obaeratus, et Falimentatus, quique omnibus exutus, misericordia duntaxat Socrus meae antehac alebatur, nunc esto tott[!] legalibus Defectibus obnoxius, una qualitate, et charactere in obeundo Tutoris Officio de Regni Legibus Tit[ula]t[ibus] nempe 114. 121. et 123. lae nec non Artficuli] 68:1715, et 26:1765. strictissime Requisito destitut[um] attamen Personalem Consortis meae, qua Personae Nobilis Tutelam, et Curatelam, imo qua Falimentatus Rusticus, Bonorum quoque Nobilitarium Administrationem, et Directionem praetextu per se, pro se conficti sub A. praetensi Nuncupativi Testamenti sibi vendicare, ac Illegaliter assumpto Curatoris Nomine, Delationem sub C. subornare, et subscribere ausus sit. Hujus in instanti pressit vestigia et Delator alter Stephanus 209