Ikvai Nándor szerk.: Régészeti tanulmányok Pest megyéből (Studia Comitatensia 9. Szentendre, 1980)

Benkő Elek: A középkori Nyársapát

ponant; omni terrae fundo laetentur, qui se ubertate terreni commendarit. Pri­mum columnas, alte pedes quatuor, per lineam, quam pro villae amplitudine duxerunt, statuunt, a fronte unam, alteram a tergo, quae non modo trabis me­diae pavimentum habitationis sustentaturae, sed etiam operis tectorii sint funda­mentum. Singulas occupant anguli, defossis etiam per medios parietes nonnullis aliis, quibus arbores iungantur, ut eis partim substrui parietes, partim tigna in­cumbere possint. Spacia columnarum distinguunt palis, pedes duos inter se dis­tantibus, quos obserunt virgis ad summum usque fenestellis hinc inde relictis, ut lumini consularent. Parietem ita obsitum caementis, palea vel stramine mis­tis, adfricant; super haec stercora, aqua diluta, addunt, exsiccant, et iterum intra non minus, quam extra, argilla vel creta coaequant et dealbant; tectum stra­mentis per tigilla sparsis erigunt, quibus infixi sunt clavi, ut contra vim exter­nam coeli tectum defendi eo melius possit. Habitaciones una plures non faciunt, quam villici occupant, fenestris in plateam adspicientibus, fornacem unam collo­cant, que non tantum hypocausto calefaciendo servit, sed etiam escis panique coquendo, quam üli intrinsecus calefaciunt ore fornacis camino coniuncto, ut fumus erumpens, pileo quasi quodam exceptus, ascendere foras possit; quern deinceps saccis obstruunt, postquam lignum combustum est, ut calorem fornax hypocausto suppeditet. Interdum et sine camino furnos videas, ubi ardentibus adhuc lignis declinare se cingulo tenus coguntur, ob fumi molestias, quae aedifi­cium implent. Hypocausto adnectunt cameras, quibus utensilia lectosque repo­nunt. A tergo sunt vestibulum et iterüm camerulae, quas inquilinis dant inhabi­tandas. Has excipiunt stabula duo summum tria, adiuncta hara, quibus sues saginare consueverunt. Ceterum, quod instrumentis rusticis armen.toque et hor­tulis spácium ad villas superest, naturali sepimento cingunt aut apinis salici­busque, quod habet speciem vivae sepis. Horrea domi raro habent adiuncta, sed plerumque extra vicorum pomoeria in campis." 351

Next

/
Thumbnails
Contents