Agria 36. (Az Egri Múzeum Évkönyve - Annales Musei Agriensis, 2000)
Kilián István: Dráma Dobó Istvánról és az egri vár védelméről. Egr, 1700
LEUTSCHOVIAE 16 ARGUMENTUM Achmetes Vezirius et Alij, Bassa Budensis Agriam obsidebant Anno 1552. Quo se se circiter duo millia.Hungarorum Fortissimorum cum Liberis et uxoribus contulerant. Uli jure jurando se se obstrinxerunt, de deditione mentionem facere, hostibus praeterquam armis, et sclopis respondere, capitale fore. Mulieres quoque Agrienses militaribus munijs vacare: proditionis vitandae causa nonplures tribus privatim coire debere. Spolia ab hostibus parta viritim confecto bello dividenda. His animis confirmati ad deditionem solicitanti Achmeti nihil responderunt, sed in murorum primis theatrum inter duas hastas nigro Panno opertum collocarunt, quo Symbolo, ut vitae, ita et mortis Locum pátriám sibi futur am, Ungarico more significabant. Quadraginta diebus obsedit, tredecies oppugnationem aggressus octo millibus suorum amissis turpi fuga discedere coactus fuit. Memoria dignum est juvenculae facinus. Ea cum Matre marito pugnanti assistebat. Interempto illo, hortabatur Mater Filiam ad sepeliendum Maritum. Tum Filia: Exequiae ulterius erunt temporis inquit, et arrepto mariti scuto et gladio, trium Turcarum morte marito parentavit, eundemque mox in humeros sublatum terrae mandavit. Alia quaedam ingens saxum capite gestabat, ut in confertam hostium multitudinem illud dejiceret. Molienti pila ferrea caput abstulit. Filia Matri proximo Sangvinolentum, vindicta ardens in hostes deficit, duos interemit, aliquot alios gladio trucidavit, passimque circum currens ad defendendam Patriam, Heroica voce omnes hortabatur. Accidit et illud, ut cum in acie pro muris starent pila ferrea très mulieres miserandum in modum laceraverit, et cruore mortuarum reliquas aspersit: quae tanto furore populäres suas sunt ultae, ut bellicosissimi turcae desperataq expugnatione, non magis virorum quam amazonum robore se victos turpi discessu faterentur. Ascanius Centorius Libro Quinto: Commentarii Belli Transylvaniae. Fuere propugnatorum circiter duo millia. Oppugnantium vero supra 152 Millia supra duodecim millia ferrearum ingentis ponderis pilarum ea oppugnatione a nostris collecta. Nequaquam eo connumeratis falcorum et colubrinarum pilis in arcis area spectata sunt. Nicolaus Istvanffius, libro 18. 16 A színlap latin nyelvű szövegét eredeti helyesírásban adtuk ki. A nyilvánvaló nyomdahibákat javítottuk. A XVII-XVin. századi latin szövegek kiadásánál használatos különböző ékezeteket elhagytuk, ezeknek ugyanis különösebb jelentés-megkülönböztető szerepük nincs. A szerepneveket minden esetben nagybetűvel szedtük, a szereplők család- és keresztnevét kurziváltuk. 507