Pozsonyi József: A jeszeniczei Jankovich család története - Régi magyar családok 10. (Debrecen, 2014)

A jeszeniczei Jankovich család címeres nemeslevele

Régi magyar családok 10. hæc omnia in principio sive capite præsentium Literarum n[ostra] rum Pictoris edocta manu & artificio propriis & genuinis suis coloribus clarius depicta & ob oculos intuentium lucidius posita esse conspiciuntur. Eidem NICOLAO lankoviech ac per ipsum superius nominatim specificatis Personis ipsarumqe hæredibus & posteritatibus utriusqe sexus universis gratiose danda duximus & conferenda DECERNENTES & ex certa n[ost]ra scientia animoqe deliberato concedentis, ut ipsi a modo imposterum futuris & perpetuis semper temporibus eadem Arma seu Nobilitatis Insignia more aliorum Verorum & indubitatorum memorati Regni n[ost]ri Hung[ariæ] Partiumve eidem annexarum Nobilium sub iisdem Juribus praerogativis induitis libertatibus privilegiis & imunitatibus quibus ipsi natura vel antiqua cunsuetudine usi sunt & gauisi utunturqe & gaudent ubiqe in praeliis certaminibus, pugnis hastiludiis torneamentis duellis monumachiis aliisqe omnibus & singulis ac quibusvis exercitiis militaribus & Nobilitatibus necnon sigillis velis cortinis aularis anulis Vexillis, clypeis Tentoriis domibus & sepulchris, generaliter vero quarumlibet rerum & expeditionum generibus sub meræ veræ vetustæ ac synceræ Nobilitatis Titulo quo eos ab omnibus cuiuscumqe Status gradiis honoris conditionis dignitatis & præeminentiæ homines existant insignitos & ornatos dici nominati haberive & reputari volumus & mandamus ferre gestare illisqe in ævu[m] uti frui & gaudere possint ac valeant hæredesqe & posteritates ipsorum utriusqe sexus universis valeant atqe possint. Imo Nobilitamus damus & concedimus præsentium per vigorem. In cuius rei memoriam firmitatemqe perpetuam præsentes Literas n [ost] ras Privilegiales secreto Sigillo n[ost]ro quo ut REX Hungariæ utimur impendenti com [m] unitas, Eidem NICOLAO lankoviech ac per ipsum superius nominatim specificatis Personis ipsarumqe hæredibus & posteritatibus utriusqe sexus universis iam natis ac deinceps DEI beneficio nascituris gratiose dandas duximus & concedendas. DATUM per manus Fidelis nostri nobis dilecti Reverendi Petri Korompay Ep[isco]pi Agriensis, Consiliarii n[ost]ri & Aulæ nostræ per Hungáriám Cancellarii in Civitate n[ost]ra Vienna Austria Die Quarta Mensis Augusti Anno Domini Millesimo Sexcentesimo Octuagesimo Sexto. Regnorum n[ostro]rum Romani Vigesimo Octavo, Hungariæ & reliquorum Trigesimo Primo Bohemiæ vero Anno Trigesimo. Reverendissimo ac Venerabilibus in Christo Patrib[us] D [omi] no Georgio Széchény Eccl[es]iæ Metropolitanæ Strigoniensis Archiep[isco]po Archiep[isco]patu Colocensis & Baciensis Eccl[es]iarum Canonice unitarum vacante Petro Korompay iam fatæ Agriensis, Fratre Martino Borkovicz Zagrabiensis, Sede Ep[isco]patus Nittriensis Vacante Fratre Augustino Benkovich Varadiensis, Comite Leopoldo a Kolonich laurensis, Stephano Kada el[ectus] Transylvaniensis altero Stephano Sennyey de Kys Sennye Weszprimiensis, Nicolao Balogh Vaciensis, Georgio Fenyessy Csanadiensis, Fratre Paulo Széchény Quinque Ecclesiensis, Francisco lány el[ectus] Sirmiensis, Godefrido Kapuun el[ectus] Samandriensis, Andrea Peterffy el [ectus] Noviensis, Francisco Csikuliny el[ectus] Scopiensis Comite Valentino Drugeth de Homonna Corbaviensis, Alexandro Mikulich el [ectus] Timniensis Sede Ep[isco]pat[i] Scardonensis Vacante, Fratre Nicolao Plumbeo Bossnensis, lacobo Hasko el [ectus] 22

Next

/
Thumbnails
Contents