Dankó Imre szerk.: A hajdúk a magyar történelemben II. (A Hajdú-Bihar Megyei Múzeumok Közleményei 19. Debrecen, 1972)

Benda Kálmán – Kenéz Győző: Barbiano generális jelentése a Bocskai-szabadságharcról

darentur. Utque interim, dum haec omnia pro sua satisfactione componerentur, ille securus in Soliomkeo manere, me adire, rursus reverti, ct omnia sua nego tia secure tractare posset." 1 ' Super his remissis duobus capitaneis aliisque aliquoi diversis a suis hominibus interceptis propterea, quod super diversis hujusmodi captivis conquerebar, respondit se maxima cum gratiarum actione tam affectio­natam oblationem suscipere, simulque pocuium christallinum dono misit. Ro­gans me, dum omnes suos servitores, sibi proditores ac infideles agnoscat, ut sibi personam quandam auctoritate pollentem mitterem, cum quo tractare pos­set; qui cum semper idem fuerit, nihil aliud exposcere, quam fidelem esse Suae Majestati subditum. Ego offerens me ei dominum Ladislaum Pete sub suo salvo conductu missurum; nihil ulterius mihi respondit. J ' Interim spargebatur, imprimis vero a Bochkaio fingcbatur, (ut eo melius tradimentum hoc tegeretur et hajdones ad illum facilius desciscerent) me nul­lam aliam ob causam huc venisse, quam ut eum persequerer, propterea quod religionem catholicam assumere nollet, et quod sub praetextu aggrediendae Giulae exercitum collegerim, ut omnes ad catholicam fidem cogerem, et qui contrariaretur, extirparem. Hanc ob causam principaliter necessarium mihi videbatur persolvere haj­dones comitis Dampieri, de quorum fide dubitabatur, et postea illis veritatem aperire, utrum de religione, vel tradimento ageretur. Hocque modo volebam sopire malum Bochkay propositum. Itaque mutuo accipiens a domino Imreffy 10 000 talleros, a Debreceniensibus 11 000, a Varadiensibus, medio Francisci Darocy, 28 5000, effeci, ut incepti mensis salarium ipsis penderetur; convocansque postmodum illorum capitaneos, in quorum praesentia scripta et totius tradi­menti tractatum eis aperui, quod etiam oretenus illi, qui primo aperuerant, re­tulerunt, interrogans eos rebus sic stantibus, utrum etiam contra Bochkaium prout obligati erant, et contra omnes alios interessatos in gratiam Majestatis Caesareae ire vellent. Qui autcm unanimi voce se pro Sua Majestate mori et vivere, et contra quemvis, aut Bochkaium traditorem, paratos esse. Verum cum commilitonibus illorum de his omnibus nihil certi constet, petierunt, ut perso­nam quandam principalem ad illos mitterem, qui eis rem omnem aperiret; sic uti actum est. Misi itaque dominum Ladislaum Pete in omnia illorum quarte^ ria, cui de novo jurarunt se libentissime haec credere, et velle superinde in ser­vitio Majestatis Caesareae occumbere. Supradicto igitur modo negotium se habebat. Ego vero videns, dum amice cum Bochkaio tractarem, ut illum ad saniorem mentem reducerem, illum interim diversa loca occupare, ut Saca, Henczhida, et quod his exiguis copiis, quas habebam, nihil agere possem, ita uti a principio comitem Cauriolum cum Vallonibus et aliis Transsylvanis militibus evocave­ram, quod illud idem et litteris et oretenus Crauseneck, Pancratius Seniey" J et commissarii Transsylvani petierant, et suaserant, ut tandem illa provincia a tot damnis et insolentia Vallonum liberaretur, de novo, et die noctuque ad me pro­26 Bocskai valaszat nem ismerjiik, rank maradt viszont Barbiano itt emlitett levele, Ador­jan, oktober 7.: Hadtort. Kozl. 1956. 2. sz. 311. 27 Ez esetben is csak Barbiano levelet ismerjuk. Adorjan, oktober 10.: Uo. 312-313. 28 Daroczy Ferenc, a Szepesi Kamara tanacsosa. 29 Sennyey Pongrdc erdelyi katolikus four, elobb Bathory Zsigmond, majd Bathory And­ras fejedelem tanacsosa. 1601-bcn a csaszar oldalara allt, s a Bocskai szabadsagharc alatt is kitartott az udvar hiisegen. 1606-ban Rudolf a nagysagosok soraba emelte. 1607-ben Rakoczi Zsigmond fejcdclem kovete a csaszarnal.

Next

/
Thumbnails
Contents