Módy György szerk.: A hajdúk a magyar történelemben (A Hajdú-Bihar Megyei Múzeumok Közleményei 10. Debrecen, 1969)

Rácz István: Hajdútelepítések- és kiváltságolások

(A bejegyzés címirata:) Donatio Egregyorum Joannis Kozák, Casparis Beczkereki, Martini Kis et Matthiae Nagy Ductorum Certorum militum Nostrorum Campestrium, super unam possessionem (!) Nostram Sukany Nuncupatam in Comitatu Bihariensi existentem habitam. (A bejegyzés szövege:) Nos Gabriel Bathori etc. Quod nos etc. Condignum et honorificum habentes respectum fidelium nostrorum Joannis Kozak, Casparis Beczkereki, Martini Kis et Mattiae Nagj, Ductoribus (sic! recte: ductorum) Certorum militum Cam­pestrium quae ipsi etc. Totalem igitur et integram Possessionem nostram Sukany nuncupatam in Comitatu Bihariensi existentem, habitam, Totum item et omne ius Nostrum Regium, si quod in eadem possessione etiam aliter qualitercunque existeret et haberetur, memoratis Joanni Kozak, Caspari Beczkereki, Martini Kis et Mattiae Nagy et reliquis ductoribus praetactis sub Capitaneatu antefacti (sic ! recte : antefati) Blasi (sic ! recte : Blasii) Zambo militantibus, haeredibusque et posteritatibus vniuersis benigne dedimus, donauimus et contulimus Jure perpetuo possidendam. Datum in Ciuitate Nostra Alba Julia, dje Vigesima sep­tima Mensis May. Anno Domini Millesimo Sexcentesimo Octauo. 3. Báthory Gábor Méhes Mátyásnak és Méhes Péternek Bihar városában a Szentpéter utcában egy házat adományoz. Gyulafehérvár, 1608. május 21. OL. F-I. Gyulafehérvári Lib. Reg. V. köt. Fol. 200. (A kiváltságlevél tartalmi és érdemi kivonata, bejegyezve az egykorú kezektől írott kötetbe.) (A bejegyzés címirata:) Praeemptio Strennuorum Matthiae et Petri Méhes fratrum Carnalium sub Capitaneatu Generosi Joannis Zilasj militantium, super totali et intégra domo ipsorum in oppido Bihar et Comitatu eiusdem (sic! recte: eodem) Bihariensi existente, habita. (A bejegyzés szövege:) Illustrissimus Princeps et Dominus Dominus Gabriel Báthory praescriptorum Matthiae et Petri Mehes Totalem et integram domum in oppido Bihar et vico Zent Peter vcza vocato, vicinitatibusque domorum Agilium Petri Nagy ab vna, ab altera vero partibus Valentini Tar, in Comitatu Bihariensi existentem habitam, ab omni censuum, taxarum et Contributionum suarum, tarn ordinariarum, quam extraordinariarum, subsidyque et lucri Camerae solutione seruitiorumque quorumlibet plebeorum et Ciuilium exhibitione, vineas item et agricolatJones eorum vniuersas, in territorio et intra veras metas dictj oppidi Bihar existentes habitas a Decimarum, Nonarum, Capetiarum, Juris montani ac aliarum qua­rumlibet datiarum quotannis sese prouenire debentium pensione clementer exemit, supportavit et Nobilitauit. In Ciuitate Albensi, die vigesima prima Mensis May, Anno Domini Millesimo Sexcentesimo Octauo.

Next

/
Thumbnails
Contents