A Debreceni Déri Múzeum Évkönyve 1975 (Debrecen, 1976)
Művelődéstörténet, irodalomtörténet - Nagy Sándor: Földi János hadházi évei (Adalékok életrajzához és hajdúkerületi orvosi működéséhez)
Post longam hiemem, aestus subito ingens fere canicularis inhorruit. Scorbutus etiam apud nos passim per Oppida nonnulla epidemice serpebat. Incoepit malum a foedis in ore ulceribus, a quibus os, ipseque Spiritus male olebant. Gingivae vitiatae, lividae, putrescentes forfice fuerant abscindendae. Maculae lividae tamquam vestigia sugillationum, varus corporis locis, sed in cruribus ac femoribus maximé effloruerunt. Aegri sic enervati sensim torpuerunt. Aliqui, auxilia spernentes, praeprimis Mulieres kmiores morte etiam occubuerunt. Causa Morbi, juxta Switenium verissima, fuit defectus in tanta anni elapsi ariditate, Vegetabilium, cui apud Nos, Situs, Mores, Constitutio que Locurum, in Oppidis, in quibus hie morbus grassabatur, maximé suffragatur. Ubi enim Vegetabilia magis abundabaftt; morbus fuit parcior, vel nullus. Item hiemali tempore locus habitationis nimium depressus, frigido et humido suo aere, Habitacula ob longam hiemem diutius causa, aer impurus ec. Victus plerumque ob penuriam reliquorum victualium ex Carne, pane ex qualicunque etiam depravato frumento parato. - Invasit morbus imprimis otiosos, torpidos, quorum humores ad glutinosam spissitudinem dispositi, cui acrimonia sociari poterat, unde plures multo Puellae ac Mulieres hoc morbo, quam viri sunt affecti. Remedia his opposita Morbum sustulerunt. Collutoria oris ex subacidis adstringentibus,- Pauperioribus ex Infuso Salviae, Hyssopi ec, cum aceto mixta. In ulceribus oris, etiam Ungventum Aegyptiacum cum Spiritu Salis acido, Melle Rosarum ec. Cochlearia Armoracia seu Nasturcium, cum Melle in forma Electuarii propinata. Crurum Fomentationes ex decocto Absynthii, Marrubii ec. plantarum indigenarum immixto aceto ec. Aer salubrior, Victus ex Vegetabilibus, verno iam tempore a provida Natura liberalius suppeditatis. 735