A Debreceni Déri Múzeum Évkönyve 1973 (Debrecen, 1975)

Művelődéstörténet, irodalomtörténet - Kilián István: Sanctus Nicolaus Episcopus seu liberalitus coronata – A magyarországi iskoladráma példája 1688-ból

In indigentes' aere' jactura aurea Damno lucrosa, qvo lucriosus nihil. Нас prodigalitate' fertilius nihil, Nil fructuosius esse' jactura potest! Cum faenore' redit, qvidqvid afflicto datur. Si me' indigentes pauperem reddant magis Codro, vel Iro; 12 nemo me' dives magis Erit ille' qvamvis opibus excellat Mydam. Nil beneficorum sorte' fortunatius. Beatus, qvi intelligit super egenum et pauperem: in die' mala liberabit eum Dominus, ps. 70. 13 At caecus istam mundus haud qvaqvam capit Felicitatem ; qvi beatius putat accipere', Qvam dare'. Ite' felices opes, Ite' in coronam augete' divitias Poli : Ite' in levamen opibus exuti Patris. Perite' vos, ne' pereat immensum decus, Pretiumqve mentis, oris ingenuus pudor. Ibo, beato munere' secundo Patrem, Inopémqve natam dote' donabo pari. S с e na Eumenius narrat filiabus somnium suum de' inoentis (?) Vl opibus: qvibus revera mane ad fenestram repertis, ac Thaliae' in donum meritas DEO grates cum Thalia reddit. Eum: Ergo recedit svavis a membris qvies, Pellit serenam turbidus noctem dies. Pater tumultus orbe' pacato exigit Matrem qvietis,- revehit aerumnas mihi О Mors qvietis, cita curarum dies! О Mors dolorum, cita membrorum qvies ! Nox anima pacis! о voluptati sopor Nulli secundus, dulcior Hyblaeo 15 favo. О nox beata melior hodierno die'. Adeste' natae' dulce solamen Patris. Aglaia: Dulci salutem ferimus optatam Patri. Eum: Audite': vobis pariter ac laetum mihi Narrabo visum. Vincta tranqvillo mea Somni Minister tenuit in claram diem Sopore' membra: pectus ac fessos qvies Mulcebat artus : furva cum subito ruens Me' somniorum pene compressit cohors. Reperiisse' mihi videbar ingentes opes. О si cupitum visa successum ferant ! Agla: Desideratum visa successum ferent. Eum: Subesse' somno saepe' ludibrium solet. Agla: Subesse' somno saepe ludibrium neqvit Sua saepe' somno sensa deciarat DEUS. Haud ista mendax' visa sugessit Patri Somni minister. Numen arcano Patrem Recreat favore'. Nulla fraus viso subest. Fortuna felix adstruet verbis fidem. 412

Next

/
Thumbnails
Contents