A Debreceni Déri Múzeum Évkönyve 1972 (Debrecen, 1974)

Művelődéstörténet, Irodalomtörténet - Lengyel Imre: Hatvani István levelesládájából

vidisti dolerem Te non vidisse. Papius nuper Libellum supplicem nobis in synodo su­perintendentiae huius exhibuit, atque admissionem ad S. Ministerium petebat: cui id promte promissum fuit, modo Те ut decet per litteras deprecetur. At is aiebat, se non posse aliter deprecationem scribere, quam cum hac clausula: salvo manente delibe­rate Bernensi, id quod vehementer nostros commovit. Hinc factum est ut priori deli­berate omnes inhaerendus esse iudicarent. A tali enim homine vehementer metuendum censent, qui etiam in re sacra cavillationes quaerit. Non hoc petiisset etiam nunc Pa­pius, sed spes corvum hiantem delusit: is enim typographiam erigere pro se constituit verum impeditus est. Jam videt saltern propter panem Evangelium Praedicandum es­se. Plura non addam. Vale vir Celeb, et me amore Tuo etiam deinceps complecti digne­ris. Dabam e Museo meo d. 6. Septem. 1755. Debrecini in Hungária. Festinanti calamo ignosce. Hatvani a Bázelben tartózkodó Németi Sámuel leveléhez mellékeli ezeket a soro­kat. Örül barátja felgyógyulásának. Saját egészségi állapotáról nem mondhat sok jót. Rátér az Im-Hof által kiadott káté ügyére. Miután Borsothi eltávozott Bázelből, sok hiba csúszott bele a kiadványba, még Hatvani nevét is törölte. Im-Hofnak el kellett volna vinnie Beckhez bemutatás végett. Némethit megbízta a kézirat visszaszer­zésével. A múlt évben Zimmermannak elküldte egyik beszédét bírálat és Bázelbe való to­vábbítás végett. Érdeklődik, hogy megkapta-e. Befejezésül Pap ügyének további fej­leményéről számol be. 11. levél Debrecen, 1757. aug. 23. Viro Celeberrimo Jacobo Christophoro Beekio Theologo Basiliensi Stephanus Hatvanius S. P. D. Quamquam nulla tarn gravis res sit, quae me cogeret ut nunc aliquid litterarum ad Те dem: tarnen has et testes mei in Те amoris, et officii quo Tibi obstrictus sum esse volui. Nuper Im Hofius misit 119 mihi ab eo excusum folium D. Verum non sine dolore legi рад. 31. lin. 21. post vocem cuprum haec omissa esse; argentum pronun­ciasse. Etenim cuprum поп esse argentum ipse optime novit etc. Sic totus paragraphus uti excusus est, nullum sensum fundit. Linea vero praecedenti loco invito expressum habetur invicto. Si reliqua folia quoque talibus erroribus scatent, equidem libellum pro meo agnoscere nollem. Quaeso moneas eum, ut Doctum et eruditum correctorem adhibeat, qui errata notet, omissa restituat, ipse autem typotheta haec cuncta praefa­tioni subiungat. Quis enim librum, qui nullum sensum fundit emet. Нас hebdomade ad Lutz . . . [olvashatatlan] -nensen in rationem Im Hofii 300 fl. mittam. De residuis mo­neas eum ut patienter exspectet. Nullum hucusque exemplum .... [olvashatatlan] ven­ditum est: sed propter gravissimas rationes per aliquod tempus ne posthac quidem ex iis quidquam vendi poterit. Tanto autem maiori cum aequitate ab eo exspectari po­test, quod nemo ei spem fecit eodem momento quo is suum С V. etc. expediet, statim etiam pecuniam omnem ei submissum iri. Quis felicior bibliopolis foret. Si simulatque librum excudunt, statim omnium ad unum pretium nancisci possent. Mitto alia. Cete­rum simulatque poterimus, etiam residuum eidem mittemus. Exspectabo interpreta­tionem folii illius Novorum, cuius in nuperis meis mentionem feci; earn per aliquem ad nos reducem mittere poteris. Nescio cur Tui Adamantini nomen etiam silentio prae­teriveris. 120 Libellum nunc aliquem hie lingua Latina edidi/ 21 si certum hominem ha­bebo, aliquot exempla Tibi et ceteris amicis munusculi loco mittam Vale et ut facis me favore et amore Tuo complecti digneris. Dabam Debrecini a. d. 23. August. 1757. Msp. 119 Nem sikerült a műről közelebbit megállapítanom. 120 Adamantinusról lásd 100. j. 34 Déri Múzeum évkönyve 529

Next

/
Thumbnails
Contents