Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)

dehinc ipso condam Blasio episcopo in ipso bello Moha­chiensi intereunte idem magister Franciscus Saarffy prae­dictam summám triginta oeto florenorum ad eiusdem expo­nentis instantissimas requisitiones eidem hactenus reddere minime curasset, nec curaret etiam de praesenti apud se minus iuste et indebite conservando potentia mediante in praeiudicium et dampnum annotati exponentis valde magnum. Et quia iuxta contenta articulorum tempore electionis et felicis coronationis serenissimi domini Ferdinandi, dei gratia regis Hungáriáé et Bohemiae etc. ; domini nostri gratiosissimi editorum huiusmodi actus potentiarii et malorum genera ad instar brevis brevium iudiciorum pro quinto decimo die adiudicari soient atque debent, pro eo v[os] harum série requirimus et hortamur diligenter, quatinus praesentes literas nostras memorato magistro Francisco Saarffy [per vestrum] testimonium fide dignum exhiberi et praesentari faciatis ; qui si personaliter reperiri poterit, ibidem personaliter, alio­quin [de domo] habitationis sive solitae eiusdem residentiae ammoneat eundem, dicatque et committat eidem verbo nostro, ut ipse p[raedictos] triginta octo florenos modo praemisso medio sui restituere commissos ipsi exponenti praeter omnem moram et diffi[cultatem] reddere et persolvere debeat. Qui si fecerit, bene quidem, alioquin decimo quinto die diei ammo­nitionis huiusmodi e[xhinc fiendae] computando personaliter, vei per procuratorem suum legittimum absque ulteriori pro­crastinatione coram nobis comparere ten[eatur], rationem de praemissis redditurus efficacem, certificantes ibidem eundem, ut sive ipse termino in praedicto coram nobis compa[reat, sive] non, nos ad partis comparentis instantiam id faciemus in praemissis, quod dictaverit ordo iuris, et posthaec huius­modi exhibitionis, ammonitionis et certificationis seriem cum ammoniti et certificati nomine terminum ad praedictum, ut fuerit expediens, nobis amicabiliter . rescribatis. Datum in oppido Oowar, feria sexta proxima post dominicam Invo­cavit, anno domini millesimo quingentesimo vigesimo octavo. Lecta et correcta per W. . . Eredetije papiron, aljára nyomott pecséttel, Fasc. 106. No. 12. jelzet alatt.

Next

/
Thumbnails
Contents