Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)

siensi comitatibus existentibus, habitis aliisque villis, pagis, possessionibus, praediis portionibusque possessionariis et prae­dialibus, datiis contributionum, tributis, educillis, nonis, deci­mis, terris item arabilibus — stb. — ad eandem arcem Hederuara modo praescripto et castellum Sárfeő nuncupatum de iure et ab antiquo spectantibus, spectareve et pertinere debentibus tam in Jauriensi, Posoniensi, Mosoniensi, Nitriensi, ßarsiensi et Tolnensi, quam aliis intra ambitum istius regni nostri Hungáriáé comitatibus existentibus, de praesenti habe­remus aut in futurum habere posse speraremus, vel eadem bona nostram ex quibuscunque causis, viis, modis et ratio­nibus concernèrent maiestatem memoratis Elisabethae Eszter­házy, cui quidem praefatorum universorum bonorum, durante vita sua, possessionem quietam et sibi propriam esse volumus cum libera eiusdem dispositione. Ilia vero e vivis decedente, Catherinae filiae suae ex praedicto olim Stephano Hedervari, domino et marito suo susceptae ac progenitae, consorti vide­licet fidelis nostri magnifici Joannis Viczay de Loos eius­demque haeredibus et posteritatibus, primum quidem masculini sexus universis, illis autem non existentibus, aut deficientibus etiam feminei sexus hominibus ac eorum haeredibus et posteritatibus itidem utriusque sexus universis vigore aliarum literarum nostrarum donationalium superinde emanatarum iure perpetuo et irrevocabiliter appréhenda et possidenda dederimus et contulerimus in casu defectus masculini sexus familiae Hedervarianae. Ac insuper, quoniam pro comperto esset super certa bona arcis Hedervára, similiter et castelli Saárfeő quadraginta millium florenorum débita contracta haberi, quorum bonorum dominium nonnisi facta prius cre­ditoribus exolutione mediante pecunia consequi liceret, ideo benigne quoque indulserimus, ut in iisdem bonis de prae­scripta summa liberam habeat ultimus deficiens pro legatariis disponendi facultatem ; hoc etiam non praetermisso, ut sae­pius memorata Elisabetha Eszterházy et Catherina filia sua haeredesque et posteritates eius utriusque sexus universi singulas et quaslibet pertinentias arcis Hederuara ac castelli Saarfeő, quae prae manibus aliorum quorumvis quocunque titulo haberentur, pro sorte redimere ac reliquis bonis incor-

Next

/
Thumbnails
Contents