Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)
chio Moraviae, comes Habspurgi, Tyrolis, et Goritiae etc. Memorie commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit, universis, quod nos inducti meritis ac virtutibus, morumque et vitae honestate, nec non caeteris animi dotibus fidelis nostri venerabilis Joannis de Hederuara, capituli ecclesiae Jauriensis custodis et abbatis de Szirch, quibus ipsum divinitus praeditum esse ex fide digna certorum fidelium nostrorum relatione cognovimus, episcopatum Scopiensem, nunc per translationem et promotionem ex eodem episcopatu Scopiensi fidelis nostri reverendi fratris Hiacynthi Macripodari, consiliarii nostri, eiusdemque episcopatus Scopiensis Ultimi, veri et legitimi possessoris ad episcopatum Chanadiensem de iure et de facto vacantem, authoritate iuris patronatus nostri regii, quod in omnibus praedicti regni nostri Hungáriáé partiumque ei subiectarum ecclesiis ad instar divorum quondam Hungáriáé regum, praedecessorum nostrorum felicissimae reminiscentiae, optimo iure habere et exercere dignoscimur, simul cum omnibus castris, castellis oppidis, villis, possessionibus, praediis, porcionibus, ac aliis cunctis pertinenciis, bonisque et iuribus possessionariis ubivis et in quibuscunque dicti regni nostri Hungáriáé, partiumque ei subiectarum comitatibus habitis et existentibus, quocunque nominis vocabulo vocitatis, ad eundem episcopatum Scopiensem de iure et ab antiquo spectantibus, et pertinere debentibus, necnon cum omnibus eiusdem iuribus, honoribus, libertatibus r praerogativis, fructibus, redditibus, obventionibus et emolumentis quibuslibet eidem Johanni de Hederuara dandum et conferendum duximus. Quocirca vobis fidelibus nostris honorabilibus praeposito, vicario, lectori, cantori caeterisque canonicis et beneficiatis tam dictae ecclesiae Scopiensis, quam etiam aliarum ecclesiarum diaecaesi illius subiectarum harum série firmiter committimus et mandamus, quatenus a modo imposterum praefatum Joannem de Hederuara, pro vestro vero, legitimo indubitato episcopo et praelato habere, tenere, et recognoscere, eidemque debitam reverentiam, honorem et obedientiam, prout bonos ecclesiae ministros decet, praestare et exhibere, in omnibus denique licitis et consvetis rebus iurisdictioni illius parère et obtemperare modis omnibus de-