Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)

possessionariis, quae apud ipsos pacifiée haberent et in futu­rum dante domino habituri essent ac inter reliqua quidem, quod si temporum in successu praefatus Urbánus episcopus aut fratres eiusdem praescripti absque heredibus eorum fratrum ab hac luce decedere contigerit, extunc Castrum Reuisthye vocatum cum eiusdem pertinentiis in Barsiensi ac Kilithy, Cheleszthő et Kondros possessiones in Posoniensi ac Kempnye et Ghesztencze possessiones portionesque possessionariae in possessione Galus vocata habitae in Mosoniensi, necnon pos­sessio Szent-Miklós ac portio possessionaria in possessione Szent-Iwan habita in Hewesiensi ac similiter possessio Kerek­egyház et portio possessionaria in possessione Haraszt habita in Peszthiensi, item Nyárasd, Kis-Sáp et Raduan possessiones in Jauriensi aliaeque universae et quaelibet possessiones por­tionesque possessionariae eiusdem Urbani et fratrum eiusdem praescriptorum ubilibet et in quibuscunque comitatibus exi­stentes et habitae simul cum cunctis eiusdem et earundem utilitatibus et pertinentiis quibuslibet ad idem Castrum pos­sessionesque et portiones possessionarias praenotatas de iure spectantibus et pertinere debentibus in praefatum Nicolaum de Hedrechwara ac filios et filiam eiusdem praescriptos here­desque eorundem universos condescendi deberent et redundari fecisse et inivisse dignoscebantur. In parte fidelis nostri vene­rabilis Joannis Hederuary de dicta Hederuara abbatis de Sircz, capituli ecclesiae Posoniensis canonici ac generosae et magnificae dominae Elizabethae Eszterhassy de Galantha magnifici quondam Stephani Héderwary de eadem alias dapiferi nostri, relictae viduae, necnon filii sui Laurentii ex praefato olim Stephano Héderwary alias domino et marito suo suscepti nostrum regium consensum benevolum pariter et assensum praebuerimus et nihilominus cum ad nonnullo­rum fidelium nostrorum humillimam supplicationem nostrae propterea factam maiestati, tum vero attentis et consideratis fidelitate ac fidelibus servitiis memorati Joannis Héderwary, quae ipse sacrae primum regni nostri Hungáriáé coronae et deinde maiestati nostrae pro locorum et temporum varietate exhibuit et impendit, moti etiam pietate et dementia nostra regia, qua erga praefatum puerum Laurentium Héderwary

Next

/
Thumbnails
Contents