Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)
Egregie fidelis nobis dilecte ! Non dubitamus, quin hactenus tibi innotuerit, quomodo dei dispositione solennitatem sacrarum nuptiarum nostrarum die 13. proxime futuri mensis Novembris, in civitate et aula nostra Viennensi peragere statuerimus, hancque futuram nuptiarum celebritatem, compluribus regnis et provinciis, eorumque principibus, quos nimirum intéresse volumus, iam intimaverimus et de eo etiam fidèles nostros universos status et ordines istius regni nostri Hungáriáé generatim certificaverimus. Quoniam vero te quoque praefato ritui et solennitati nuptiarum, pro huius actus decore in aula nostra penes maiestatem nostram cum decenti apparatu, omnino intéresse volumus, benigne fidelitatem tuam hortamur, serioque tibi committentes iniungimus, ut triduo aut quadriduo, ante praefatum terminum in loco praenominato comparere ac penes maiestatem nostram presto esse debeas, quo tam externarum nationum principes et provinciáé, in magna frequentia tunc adfuturi sunt, regni quoque istius nostri fidèles nostros regnicolas solennitatis huius decori et venustati cumprimis studuisse cognoscant, ac nos quoque de hac tua promptitudine, benigne recognoscénda gratam satisfactionem habeamus. Secus itaque non facturus. Datum in civitate Punczlaw Silesiae inferioris, die 13. mensis Septembris, anno domini millesimo sexcentesimo undecimo. Matthias m. p. Laurentius Ferenczffy m. pr. Kívül ; Egregio Stephano Héderwary etc. fideli nobis dilecto. Eredetije papiron, záró pecséttel, Fasc. 1. Nr. 13. jelzet alatt. 173. Mebojsza, 1612 július 26. Héderwary István 387 frtról nyűg tatja Salgay Lászlót, Pozsony vármegye perceptorát a kilenczedik, tizedik és tizenegyedik hóra felvett pénz fejében. Eredetije papiron, a M. Nemzeti Múzeum törzsanyagában levő Véghelyi-gyüjteményben 1899/35.