Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)
tes et directas honore et reverentia, quibus decuit, recepimus in haec verba : (L. I. Ferdinánd király 1552 márczius 27-iki parancsát 128. sz. a.) Unde nos mandatis praefati domini nostri regis in omnibus, ut tenemur, semper obedire volentes, una cum praenominato nobili Thoma Illyes de Illyeshaza, homine regio, hominem nostrum, videlicet honorabilem magistrum Thomam de Polaztycza, socium et concanonicum nostrum ad praemissam introductionem et statutionem faciendam nostro pro testimonio fide dignum duximus destinandum, qui tandem exinde ad nos reversi nobis uniformiter retulerunt eo modo, quod ipsi in anno domini millesimo quingentesimo quinquagesimo secundo praedicto feria tertia ante festum beati Bartholomei apostoli tunc praeteritum transacta (1552 aug. 23.) ad faciem praenotatae vineae Plemel vocatae in dicto promonthorio oppidi regiae maiestatis Zentgewrg plantatae, in comitatu dicto Posoniensi existentis, vicinis et commetaneis eiusdem universis, signanter autem egregiis et nobilibus Alberto Tarchy de Zely, Anthonio Korontaly de eadem Zely, Joanne Azzonfalway, Ambrosio Sorky, servitore egregii Francisci de Kysseryen ac providis Michaele Mogor iudice, Stephano Pauor, magistro promonthorii, Balthasar Wienner, cive dicti oppidi Zentgiewrg, Joanne Krancz, cive oppidi Bozyn, iobagionibus praefatae regiae maiestatis et Paulo Gwra iudice, Petro Imegh inhabitatore possessionis Prachan vocatae, iobagionibus prudentum et circumspectorum iudicis magistri, civium et iuratorum civitatis Posoniensis, omnino in comitatu Posoniensi praefato existentium in personis dominorum suorum, aliisque pluribus inibi legitime convocatis et praesentibus accessissent, prenominatusque Thomas lilies de Illyeshaza, homo regius praesente nostro testimonio introduxisset memofatum Georgium de Hederwara in dominium eiusdem vineae Plemel vocatae, statuissetque eundem et idem eidem heredibusque et posteritatibus ipsius universis, simulcum cunctis utilitatibus, proventibus et pertinentiis quibuslibet de iure et ab antiquo ad ipsam vineam Plemel vocatam spectantibus et pertinere debentibus praemissae exemptionis et libertationis