Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)

Georgius de Hederwara superioribus diebus nobis humiliter exponendum curasset, qualiter ipse quandam vineam haberet in promontorio oppidi nostri Zenthgyerg hereditario iure ad se devolutam et per eum hactenus pacifice possessam, de cuius vineae proventibus, etsi nunquam neque ipse, neque maiores sui censum ullum, neque decimam persolvissent, hoc tarnen biennio ad solutionem decimae de eadem vinea per fidèles consiiiarios camerae nostrae, vel productionem privi­legiorum seu literarum exemptionalium aut aliorum iurium suorum super décima ipsa fuisset admonitus, idem autem propterea, quod in his disturbiis literae et literalia instru­menta factum huiusmodi decimae concernentia ab eodem deperdita fuissent, literalia huiusmodi privilégia producere et ostendere nequaquam posset, supplicassetque nobis, ut nos probations idoneas et sufficientes de usu in exemptione huiusmodi per progenitores suos et se ipsum quoque ab antiquo super décima praedicta habi tum et continuatum acceptari facere dignaremur. Nos supplicationé eiusdem clementer admissa, ad eius­dem instantiam litteras nostras attestatorias capitulo ecclesiae Posoniensis eidem Georgio de Hederwara concesseramus, ut illis mediantibus iuxta consuetudinem et leges regni quos­cunque vellet, cives praesertim et incolas praefati oppidi Zenthgyergh, ad deponendam, fatendamque veritatem, super usu in exemptione huiusmodi, modo premisso per eum con­tinuato, cogère et compellere posset, qui quidem Georgius Héderwary tandem ad nos reversus, literas relatorias eiusdem capituli Posoniensis ad nos reportavit, in quarum tenore aliquot fide dignorum de praefato oppido nostro Zenthgyergh provectae aetatis hominum testimonio sufficienter usum ex­emptionis in praefata décima vineae suae ab hominum memoria per eum et progenitores suos continuatum iudicio certorum fidelium consiliariorum nostrorum, quibus proba­tiones huiusmodi revidendas et iudicandas commiseramus, comprobasse dignoscitur, ac propterea supplicatum est nobis pro parte eiusdem Georgii (de) Hederwara, ut super exemtione huiusmodi litteras ei nostras dare dignaremur. Nos itaque supplicationé eiusdem clementer admissa,,

Next

/
Thumbnails
Contents