Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)
126. Bécs, 1551 október 14. I. Ferdinánd király Héderváry György hű ragaszkodásának és szolgálatainak jutalmául ennek Pozsony megyében fekvő szentgyörgyi házát és curialis telkét mindennemű fizetéstől felmenti. Nos Ferdinandus divina favente dementia Romanorum, Hungáriáé, Bohemiae etc. rex, semper augustus, infans Hispaniarum, archidux Austriae, dux Burgundiáé, marchio Moraviae, comes Tyrolis etc. Memoriae commendamus tenoré praesentium, significantes, quibus expedit universis, quod nos attentis et consideratis fidelitate ac fidelibus servitiis fidelis nostri egregii Georgii de Hederwara, quae idem multos iam annos sacrae regni nostri Hungáriáé coronae, ac nostrae quoque maiestati, cum summa constantia exhibuit et impendit, supplicationibus etiam nonnullorum fidelium nostrorum pro parte eiusdem nobis porrectis moti, domum seu fundum curiae in oppido nostro Zenthgyergh in comitatu Posoniensi inter ac prope domos Nicolai Hyrs, Pangratii Saiel, Martini Syller et Petri Ancinger, eiusdem oppidi civium et inhabitatorum existente, situm, quam domum seu fundum curiae idem Georgius de Hederwara a quodam Wolfgango Hofner, superioribus diebus ex consensu et de voluntate magnifia Georgii Seredy, qui nunc oppidum ipsum Zenthgyergh, una cum arce eiusdem nominis, a nobis inscriptionis titulo possidet, pro certa summa pecuniae émisse et sibi ac haeredibus suis perpetuo acquisivisse, in eademque domo seu fundo curiae certa etiam aedificia ac reparationes extruxisse, fecisseque dicitur, ipsumque Georgium Héderwary ac suos heredes et posteritates universas (praemissis videlicet sic ut praefertur stantibus et se habentibus) ab omnibus censibus et taxis ordinariis et extraordinariis, aliisque omnibus collectis, necnon servitiis, ac quibusvis oneribus et gravaminibus, quas et quae idem Georgius Héderwary suique heredes et posteri universi in medio aliorum civium et colonorum de praefato oppido Zenthgyergh ratione praedictae domus seu fundi curiae nobis et successoribus ac heredibus nostris, dominis videlicet praefatae arcis et oppidi Zenthgyergh, nostrisque