Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)

aliquando nescio, quem debitum fabulât. Si restituera, vellem domino Petro dare et praeterea adderem, quantum possem etiam mutuo rogando, quia illis duobus navi(bu)s, videlicet domini Petri et altero dominationis vestrae navi magnum lucrum inveniretur, unus navis per Danubium, alter per Wagh et si avena deficeret, fenum adduceretur et cum societate ac auxilio domini Petri citius fieret ; sicut dominationi vestrae videtur, sic fiat. De societate domini Petri in hac parte nolle divelli. In negotio autem patris familiae nolo quidquam domi­nationem vestram considère. Scio dominationem vestram intellegere, quod quis multum seminat, multum metet, et quis parce seminat, parce et metet, est evangelistarum. De molendino specialis cura gerenda esset, ne et lapis periret, quos magni emi, si homo rationabilis, et non belua fuisset compater meus, efficere potuisset. Nondum potui ire ad dominum reverendissimum VVes­premiensem propter Petrum Horwat, quia nolo cum ipso Petro Horwat agere, nisi domino episcopo irem, sed nescio, qua ora movet se exercitus. Pannum, quem dominatio vestra mihi misit, reserviam dominationi vestrae, sed non fuisset necesse emptum pro se ipso mihi mittere. De suba, ut dominationi vestrae scripseram, non adeo necesse est. Mallem, ut dominatio vestra ordeum et avenam cum iis pecuniis emeret ad navem, quam emptionem ordei et avenae dominatio vestra nullo modo dimittat, si fieri potest, sed fiat cito, quidquid fieri potest. Iam his duobus diebus et tribus multa accidentia scri­benda esset, quae neque ego ad scribendum sufficerem, nec dicerem, quid possem. Nunc paratur saviez infra Pest nocte ora ferme 9. Nox, quando haec scribo ; die non habeo requiem. Et hodie multa capita Turcorum acceperunt. Veniunt Turci aliquando usque ad sanez et primus laus (így) aput Ispanos et Italos, herum pellunt eos. Cadunt ex utraque parte, sicut mos, militaris, sed Hungaros multum mi[rantur?], qualiter pugnant infra clipeum.

Next

/
Thumbnails
Contents