Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)
dixit, quod et nunc maxime commendat se regináé, ut penes suam iustitiam paratus est omnia facere secundum posse suum. Maximo honore omnes nuntios suscepit dux et tractavit et laus ipsius usque ad coelum elevatur per nuntios, quia totus est humanissimus vir dux et persona et factis. Pons, credo, cra'stino die finietur et statim incipiunt ire per pontem, sed X. vel duodecim diebus vix ad Vaciam pervenire possumus, 1 licet tanta longitudo, sicut iugera mea in Baka existentia, sed per ilium et alterum Danubium tarde ire possumus ad insulam, ex insula ad Vaciam. Si quid novarum rerum et in futurum habuero, statim, si per quern possibile erit, ad scitum dominationis vestrae egregiae dabo. Licet Stephanus Gychy captus fuerat, sed ex mirabili Dei Providentia de cetero liberatus est, quern omnes domini gaudent. Si quid dominatio vestra egregia miserit per Danubium, ex parte Vacz veniant, quia pons parata et nos ibimus ad Vaciam, quia si ex ilia parte venirent, unum est, ut hic non invenirent nos, aliud est, ut cum magno laboré traherent sursum. Est insula magna a Wysegrad usque Budam. Nunc sumus in medio insulae, recte ex opposito Vaciae, versus Budam. Laniatorem statim dimiseram ex Wysegrad. Ut audio, infirmatur ad mortem Strigonii, ne forte et equos amisit, dederam expensas ei et literas multas. Est consuetudo monachorum post sermonem petitio elemosinae. Rogo, supplico et obsecro dominationem vestram egregiam tanquam fratrem meum charissimum et observandissimum, velit victualibus me providere universis, quia maxime pauper est claustrum in his et aliis. Praesidio dominationis vestrae egregiae fretus sum et post Deum omnem fiduciam meam locavi. Sed male hodie audivi de nave mea, quam permisissent et molendinum in Remethe per totum fregisset. Hoc autem fecit Az gond wyfeletlenfegh ; quod si curam navi hubuissent nostri iobagiones, non fuisset factum. Si sic 1 Szept. 22-ikén értek Vácz alá s a hídépítés négy napig tartott. Dr. Závodszky : Héderváry cs. oklev. 9