Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)

ad servitores et adhuc in dies plus oportet exponere ; sed curabo, ut mea non exponam ad eos amplius. Est mihi animus, si dominationi vestrae videtur, ut emam unam navem, quae mille metretas ordei et tritici ferre potest. Or deum, farinam et alia victualia mec um ducam. Faciam super navem unum fornacem parari facere, in quo continue pistant panes et unam ex antiquis mulieribus ducam super navem et dominatio vestra per aridam ex Som vina, ordeum et alia mittat, ego vero per aquam fenum et alia etc. Ceterum quod summum et maximum est, oportet domi­natio vestra egregia ad festum divae Margarethae (júl. 13.) hic esse. Ad ilium diem habemus diem praefixum per domi­num comitem Joannem Zalay ad iudicium ex parte villae Gwlwez, quia relicta Alberti 1 magistri et socer suus instant propter illam villam. Hoc autetri ego movi non ex ira cum ipsis, sed ex quo altera maiora Deo volente liberavimus, cetera minora in restantiis ne dimittamus. Primum iudicium habui in festo Joannis Baptistáé (Jim. 24.), alterum in festo Ladislai regis (jún. 27.). Dixi eis: amici, si videro literas obligatorias patris mei, volo redimere literas ; sed non habent ; soli ipsi fatentur. Sed dicunt ex coniecturatione, si maxima nécessitas non compulisset patrem meum, nequaquam villam istam ad manus Alberti literati in possidendam dedisset, sed omnino in aliquali summa, vel pignore ipsi restituisset, et saepius patrem rogasset, ut in capitulo ipsi super huiusce­modi summa 200 fl. literas fassionales fecisset, sed semper dilationem fecit in tantum, ut finaliter tempóra periculosa advenissent, quibus incideramus. Volentes [mihi ?] iuramentum imponere, quod a pâtre nunquam audierim, ut in summa aliqua vel pignorasset, sed ex bona voluntate sua ad tempus ipsi in possidendam dedisset. Ceterum concordare me cum ipsis volentes, ut ex prato, fenile et arabilibus terris si non totum, vel partem ipsis dare deberem, respondi maiorem natu me habeo," qui dux meus et antecessor est ; sine scitu et voluntate fassionem facere, etiam minorem rem non prae­sumo facere, nec decet. Placuit dominis iudicibus, nobilibus 1 Tharchy.

Next

/
Thumbnails
Contents