Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)

tibi firmiter, ut universa bona praefati Stephani Héderwary, ubicunque locorum sint, et quocunque nomine nominentur, signanter autem oppidum Hederwara et possessionem Zygheth unacum domibus lapideis in utroque loco exstructis, visis praesentibus, praeter omnem dilationem absque aliqua pacta­tione seu exactione pecuniae libère restituere debeas. Com­misimus autem comitibus comitatuum, in quibus bona prae­scripta sita sunt, ut si quo pacto bona huiusmodi dicto Stephano Héderwary restituere differres, aut non curares, ipsi ex eorum officio per omnia remedia te ad restitutionem huiusmodi compellant et ipsum Stephanum Héderwary ac suos filios in pacifica dictorum bonorum possessione manu­tenere et conservare teneantur. Secus itaque nullo modo nullaque ratione sub gravissima indignationis nostrae poena facere praesumas. Praesentibus perlectis exhibenti restitutis. Datum in Nova Civitate nostra Austriae, nona die mensis Februarii, anno domini millesimo quingentesimo quadrage­simo primo. A győri káptalan 1541 febr. 28-iki okleveléből (lásd 73. sz. a). — Megvan a győri káptalan 1703-iki átiratában is. Fasc. 9. Nr. 24. jelzet alatt. 72. Bécsújhely, 1541 február 9. I. Ferdinánd király meghagyja a győri káptalannak, hogy levelét Bakyth Péternek kézbesítse és erre adott válaszát írja meg. Ferdinandus divina favente dementia Romanorum, Hun­gáriáé, Boemiae etc. rex, semper augustus, infans Hispaniarum, archidux Austriae etc. fidelibus nostris capitulo Jauriensi salutem et gratiam. Mandamus vobis, ut alias literas nostras praesentibus vobis exhibitas fideli nostro egregio Petro Bakyth, capitaneo nostro exhiberi et praesentari faciatis, et quicquid idem ad contenta earundem literarum nostrarum fecerit, vel respondent, nobis suo modo rescribere debeatis. Secus ne feceritis. Datum in Nova Civitate nostra Austriae, nona Februarii, anno domini millesimo quingentesimo quadrage­simo primo. A győri káptalan 1541 febr. 28-iki okleveléből. (L. 73. sz. a.)

Next

/
Thumbnails
Contents