Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)
62. Nagyvárad, lő37 augusztus 18. János király azon Somogy megyében és egyebütt Magyarországban fekvő birtokokat, melyek Bary Ilona asszony, Fanchy Orbán özvegye magvaszakadtával a koronára szállottak, hű szolgálataiért Héderváry Istvánnak adományozza. Nos Joannes, dei gratia rex Hungáriáé, Dalmatiae, Croatiae etc. memoriae commendamus tenoré praesentium significantes, quibus expedit, universis, quod nos attentis et consideratis servitiis fidelis nostri egregii Stephani de Hederwara, quae ipse sacrae primum huius regni nostri Hungáriáé coronae, ac deinde maiestati nostrae, pro locorum et temporum varietate iuxta possibilitatis suae exigentiam, cum omni fidelitatis constantia exhibuit et impendit, universa bona, portionesque et quaelibet iura possessionana, tarn in Simigiensi, quam etiam alias ubivis et in quibuscunque comitatibus huius regni nostri existentibus habita, quae nobilis quondam dominae Elenae Bary, relicte egregii quondam Urbani Fanchy praefuissent, sed per mortem et defectum seminis eiusdem quondam dominae Elenae, ad nos, consequenterque collationem nostram regiam iuxta antiquam legem et approbatam regni nostri consuetudinem, rite et legitime devoluta esse perhibentur et redactae, simulcum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus, cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, campis, fenetis, silvis, nemoribus, montibus, vallibus, vineis, vinearumque promontoriis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis, aquarumque decursibus, molendinis et eorundem locis, generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinentiarum suarum integritatibus, quovis nominis vocabulo vocitatis, sub suis veris metis et antiquis existentibus, praemissis sic, ut praefertur, stantibus et se habentibus memorato Stephano de dicta Hederwara, suisque heredibus et posteritatibus universis, dedimus, donavimus et contulimus, immo damus, donamus et conferimus, iure perpetuo et irrevocabiliter tenenda, possidenda, pariter et habenda salvo iure alieno, harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante. Quas in* formam nostri privilegii redigi Dr, Závodszky : Héderváry es. oklev. 7