Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)

memorati exponentis captivari, captosque abduci et quo antefatarum dominarum placuisset voluntati, fecisset, eos­demque in captivitate teneret etiam modo, potentia mediante, in quibus premissis salvis actibus potentiariis memorata domina Catherina de Bothka, necnon altera Catherina et Anna filiae eiusdem plusquam trium millium florenorum auri dampna saepefato exponenti inferrí et irrogari, dictus vero Gregorius Farcassowyth intulisset potencia mediante in prae­iudicium et dampnum memorati exponentis valde magnum. Cum autem iuxta Constitutionen! universorum dominorum praelatorum et baronum ac regni nostri nobilium in diaeta et conventu ipsorum particulari, pro festő Assumpcionis vir­ginis Marie in anno domini millesimo quingentesimo tricesimo secundo transacto praeterito (1532 aug. 15.), Budae de nostro regio edicto celebrata factam et per Maiestatem nostram approbatam et ratificatam universi eiusmodi actus potentiarii, qualitercunque et per quoscunque patrati, necnon factum obligaminum iurium impignoratitiorum tangentes et concernentes more et ad instar brevis brevium evocationum pro quintodecimo die diei ammonitionis huiusmodi exhinc fiendae computando, per nos, iudicesque regni nostri ordi­narios, magistrosque prothonotarios discuti debeant et adiu­dicari, pro eo fidelitati vestrae harum serié firmiter praeci­pientes mandamus, quatinus praesentes literas nostras praefatis dominabus Catherinae de Bóthka, necnon alteri dominae Catherinae et Annae, filiabus eiusdem dominae Catherinae de Bothka, ac Gregorio Farkassowyth, praemissorum actuum potentiariorum patratoribus per vestrum testimonium fide dignum exhiberi et praesentari faciatis, qui sí personaliter reperiri poterint, bene quidem, alioquin de domibus habita­tionum suarum, sive solitis ipsarum residentiis ammoneat easdem, dicatque et committat eisdem verbo nostro regio, ut ipsi praescripto quinto decimo die a die exhibitionis prae­sentium exhinc fiendae computando, coram nostra personal! praesentia personaliter, aut per procurators ipsorum legiti­mus ad actionem acquisitionemque et querimoniam annotati exponentis praelibatam de iure responsuri comparere modis omnibus debeant et teneantur, certificando ibidem eosdem,

Next

/
Thumbnails
Contents