Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)
tarnen articulos subnotandos, (ne literarum prolixitate principalis ac perennalis huiusmodi fassio impediretur) de huiusmodi uteris compositionalibus tanquam temporaneos exmisissent, quorum primus est : Quod quia Castrum Ozora nunc prae manibus alienis habetur et illud praefatus dominus Valentinus Thewrewk propriis suis sumptibus ac laboribus recuperare, liberareque et manibus suis usque ad tempus in ipsis aliis Uteris nostris constitutum applicare debebit. Ne itaque per gentes ac subditos serenissimi domini Joannis, regis Hungáriáé etc. (si per obsidionem Castrum ipsum liberari, ac de manibus alienis excipi debebit) huiusmodi obsidio interturbaretur, aut etiam eo recuperato ipse dominus Valentinus Thewrewk in dominio et pacifica possessione eiusdem castri, infra terminum in praetactis aliis Uteris nostris fassionalibus praefixum conservari non posset, idem dominus cancellarius tenebitur apud praedictum dominum Joannem regem cooperari, efficereque ad huiusmodi compositionem ipsarum partium literas consensuales et assecuratorias, quod per homines gentesque suae maiestatis cuiuscumque nationis et conditionis existant, etiam Thurcos, ipse dominus Valentinus Thewrewk nullum impedimenturn patietur, et neque iudiciis principum huiusmodi expûgnatio castri obstabit; factaque recuperatione dicti castri Ozora, in dominio quoque eiusdem pacifice conservabitur. Ceterum quod cum memoratus dominus Stephanus de Werbewez literas contractus super facto eiusdem castri Ozora pro sui parte emanatas manibus antefati Valentini Thewrewk exnunc dedisset et assignasset, igitur ipse quoque dominus Valentinus Thewrewk tenebitur easdem literas, dum (tempore statuto) ipsum Castrum Ozora, ad manus praedicti domini cancellarii vel Emerici filii sui resignaverit, eidem rursus in specie reddere, et non solum ipsas literas contractus, verum etiam universas alias quoque literas nunc in praedicto castro Ozora repositas (demptis dumtaxat Uteris factum eiusdem castri Ozora, ac castelli Edelen nuncupati tangentibus) mox, postquam ipse dominus Valentinus dominium ac possessionem eiusdem castri Ozora consequetur, manibus memorati domini Stephani de Werbewez, vel Emerici filii sui consignare, et post restitutionem ipsius castri,