Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)

tioni eiusdem confido. Rogamque eum magno studio, ut miti­garet dominum Coczaner ad nos, quousque voluntatem suam páter noster adimplere posset, quam rem pollicitus est facere. Dona nulla possum tibi mittere. Manutergium, quam (így) miseras (?), husarones spoliaverunt, ilium inter omnia acceperunt ab eo et mantergium (így) poma naranch autem non potuit portare propter longam viam. Mea stultitia fuit, ut rogabam. Librum quem misit, aequi bonique (?) consulo et servam (?) vestrae dominationi. Scribis frater, centum annos non vivere ; hoc scio, quod ad centum annos vivere non possumus, sed maxime doleo infirmitatem tuam. Hoc etiam maxime doleo, ut in lotio non ambulant (?) manus tuae. Satis haberem scribenda vestrae dominationi, sed spero Deum omnipotentem protinus visurum vestram dominationem, quem bene valere exopto magnopere. Datum ex innocenti captivitate mea Trinciniensi, feria sexta post festum Petri et Pauli apostolorum, anno 1531. Georgius Hederwari, tuus frater unicus. U. i. Sortem meam optas, frater chare; utinam Deus omnipotens concedisset meliorem sortem vestrae dominationi et mihi, sed quanto durior fuit afflictio tua, quam mea. Scias, ut participes fuimus tribulationibus mediantibus et prosperitati particeps ero in futurum, quam rem concédât pius aeternusque Deus. Consolatio, quibus consolaris per diem et per noctem, mihi nequaquam videtur esse boni, licet ut ego etiam habui talem consolationem, de qua re gratias agamus Deo immortali. Expresse mihi scribis causam afflic­tionis. Ita me Deus adiuvat, ut multociens recordatus sum de hac re, ut conscientia mea ita tenet, ut nulla alia causa, nisi hoc, quod scribis; licet ut ego etiam scripseram vestrae dominationi literas, quas miseram a praememorato Joanne Parvo. Maxime vellem, si dedisset, ex quibus tarn plane non fui locutus, sed ideo credo, ut posses intellegere ; qua enim mensura metiemini, eadem et metiuntur vobis. 1 Factum est 1 Lapszélen : Evangélista dicit. — Math. VII. 2. Marci IV. 24 : «in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. — Luc. VI. 38. : «Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis.»

Next

/
Thumbnails
Contents