Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)

Kocyaner maximum fecit convivium, ut omnes domini, qui in hoc sunt reg[n]o, aderant, quorum eonsorcio et in prandio et in coena inter ipsos et ego adfui, et cum ipsis caenavi et pransus sum. Maledicta febris quatriduina et nunc me vexat ac cruciat. Quum haec scriberem, redditae sunt mihi tuae literae, ex quibus non mediocrem recepi laetitiam, quia has literas tuas, videlicet ubi nunc scribo, hie sunt redditae mihi. Sed adhuc sero in profesto Sancti Gregorii (ápr. 23.) advenerat fama ad aures meas, ut a te mihi literae missae fuissent et culter (így), quae haec omnino ille homo bene vidit; sed cum literae tuae mihi (nisi unae), (nescio si plures misisti) redditae fuissent, dixit tabellator tuarum literarum cutrum (így) perdidisse, cum sabbato sero aput ipsum vidissent ; ideo nihil mittas, quia etiam si miseris, non mihi restituunt. Et ego volebam tibi duas mittere camisias, si mihi cutrum (így) a te mihi missum mihi restituissent, sed qua re quid­quid noluerint nobis dare, amissionis nomen illi dicunt esse, non dabunt. Scribis mihi Ambrosium Dolgos tibi nunciasse, patrem nostrum cum redemptione nostra simul hue iter habuisse. Si hoc verum fuisset, usque potuisset ire et red dere bis aut. quater, sed bene scis, charissime frater, quam tardus sit ipse in negotiis suis conficiendis, quanto sit maior nécessitas et negotium in illis, longe maiorem faciei prolongationem et moram, quam in levioribus, sed eotunc et illo tempore negotia aliorum conficiet, quum suae negliguntur. Videas, si non fuerit ab ipso maxima crudelitas, neminem ad me mittet, nec misit ad me aliquem, qui curam mei habuisset. Cum hinc abut, petieram, ut Gregorium Anus ad me mitteret, qui curam mei gereret et mecum laboraret in infirmitate. Pro­misit mihi, sed -neminem ab illo tempore vidi ab ipso praeter Augustum Fancy, qui venerat ad festum Nativitatis Domini (decz. 25.). Ab illo omnia mea negotia et omnes necessi­tates nunciavi, ut pene in articulo mortis essem et aliquem mitteret ad me, qui curam mei haberet, quia hie neminem haberem, cum quo vei loqui possem, vei mihi necessitatem meam signifîcare potuissem, quia si non mitteret, sine omni

Next

/
Thumbnails
Contents