Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)
simulcum aliis seminaturis [frjugum in quibusdam duodecim iugeribus terrarum repertis omnino ad florenos duodecim, item unum iuger ordei circa terram Rethmelleky fewld nuncupatam ad denarios sedecim, item octo iugera avenae ad modum vilis, parvaeque utilitatis et valoris ad florenos duos, item pecunias sive pretia quarundam duarum vinearum per praefatum Stephanum Héderwary pretio emptarum in promonthorio dictae possessionis Som adiacentium et situatarum, unius Loppayzelew vo[catae] ad florenos sexaginta, alterius vero Zarkazewl&w appellatae ad florenos triginta duos, proprietatibus quoque earundem vinearum ipsis actoribus salvis remanentibus. Item apud quendam Georgium Bone in praedicta possessione Som residentem de pretio vini praefati Stephani Héderwary convicti florenos très, item simili modo apud modernum iudicem praescriptae possessionis Som pretium vini florenos quindecim et denarios quinquaginta. Omnibus praemissis in simul computatis ducentos viginti quinque florenos et denarios sexaginta sex facientes reperissent et aestimassent. Quae omnia praemissa modo praetacto aestimando praefatus homo regius antelato nostro testimonio praesente iuxta deliberationem et commissionem praefati domini nostri regis in praetactis Uteris suis adiudicatoriis superinde, ut praefertur, confectis et emanatis specificatis abstulissent, ablataque in duabus dicti domini nostri regis veluti iudiciariis, in tertia vero partibus praelibatorum Bernardi Wgron ac dominae Katherinae relictae, necnon Michaelis- Merey et Anthonii de Naghwath actorearum partium scilicet adversarum manibus dedisset et assignasset tenenda, similiter contradictione, inhibitione, pariter et repulsione praelibatorum Stephani Héderwary ac dominae Annae, consortis, necnon Georgii, Laurentii et Wolffgangi flliorum eiusdem convictorum et aliorum quorumlibet praevia ratione [non] obstante, seriem .... executionis huiusmodi, prout fuit, expediendam ad praedictorum regiae maiestatis et nostri hominum fassiones ad quintum decimum diem termini scilicet legitime perdurandi, praescriptis etiam literis adiudicatoriis capite sigilli nostri minoris ab extra in margine, ut moris est, consignatis,