Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)

prosequendum munificencie vota fidelium liberalitatis rcgie dextera generali quadam regularitate sit habilis, illis tamen graciosa porrigitur specialitate libencior, quos ad obsequia grata continuos, fructuosos et utiles claris semper indiciis experimur. Proinde ad universorum noticiam harum serie volu­mus pervenire, quod magnificus vir Nicolaus filius Nicolai de Heydruhvvar, magister ianitorum reginalium, fidelis noster et dilectus ad nostram accedendo presenciam exhibuit nobis quasdam duas literas privilegiales, unam excellentis principis domini Bele, olym incliti regis Hungarie, prothavi nostri karis­simi felicis memorie et aliam honorabilis capituli ecclesie Jauriensis in facto possessionis Beus vocate, in eodem comi­tatu Jauriensi existentis emanatas, tenorum subsequencium, supplicans nostro culmini regio humili prece et devota, ut easdem ratas habendo et acceptas pro eodem et suis here­dibus nostro dignaremur privilegio confirmare. Ouarum unius, scilicet dicti Bele regis litere privilegialis tenor talis est: Bela, dei gracia stb. (Idsd 7. sz. a.). — Alterius vero litere privile­gialis, utputa dicti capituli Jauriensis tenor is est: Capitulum ecclesie Geuriensis stb. (Idsd 6. sz. a.). — Nos itaque iustis et iuri consonis supplicacionibus dicti magistri Nicolai nostre celsitudini humiliter porrectis, regia exauditis benignitate favo­rabiliter et admissis, pretactas duas literas privilegiales iam dictorum videlicet domini Bele regis et capituli ecclesie Jauri­ensis omni vicio et suspicione, ut apparebant, carentes, pre­sentibus de verbo ad verbum insertas requirentibus fidelita­tibus et fidelium obsequiorum multimodis meritis eiusdem magistri Nicolai, quo ad omnes ipsarum continencias et clau­sulas acceptamus, approbamus, ratificamus, easdemque pro eodem magistro Nicolao, eiusque filiis et heredibus ac posteri­tatibus universis de plenitudine nostre regie potestatis per­petuo valituras confirmamus, salvo iure alieno. In euius rei memoriam, firmitatemque perpetuam presentes concessimus literas nostras privilegiales pendentis et autentici sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis in Christo patris domini Ladizlai, episcopi Wesprimiensis, reginalis can­cellarii et aule nostre vicecancellarii, dilecti et fidelis nostri, anno domini M° CCC° lxmo octavo, tercio Kalendas mensis

Next

/
Thumbnails
Contents