Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)
Lodovicus dei gracia rex Hungarie fidelibus suis capitulo Jauriensi salutem et graciam. Dicit nobis magister Nicolaus filius Nicolai de Hedruhuara, quod quedam literalia sua instrumenta super iuribus possessionariis suis et specialiter super possessione Fornad confecta ab ipso casualiter deperdita, seu alienata extitissent, quorum alia paria in vestra sacristia, seu conservatorio ecclesie vestre, more solito reposita haberentur, quibus idem de presenti nimium indigeret. Quare fidelitati vestre firmis damus in mandatis, quatenus dicta alia paria literalium instrumentorum in annotata sacristia vestra diligenter requiri et reinveniri faciatis, requisitorumque et inventorum tenorem si ipsum magistrum Nicolaum eidem in transscripto concedatis ad cautelam, caventes tamen, ne fraus et dolus eveniat in hac parte. Datum in Wyssegrad in festo beati Egidii abbatis, anno domino millesimo CCC mo lxmo sexto. (1366 szept. 1.) Quibus quidem literis regalibus condecentissime receptis, literalia instrumenta, viri magnifici magistri Nicolai filii Nicolai de Hedrehuar super iuribus suis possessionariis confecta alia paria eorumdem in conservatorio sacristie ecclesie nostre diligenter requiri fecimus more consueto, inter cetera instrumenta unum par super prescripta possessione Fornad ipsum magistrum Nicolaum tangens diligenti requisicione prehabita reinventum fuit. Cuius tenor is est: (Ldsd 18. sz. alatt.J Nosque eiusdem instrumenti reinventi tenorem ob preceptum regium iusticiaque requirente eidem magistro Nicolao in transscripto tuciorem concessimus ad cautelam omni fraude et dolo procul motis atque postergatis, et in huius signum veridicum sigilli nostri autoritate, nec non pendentis fecimus communiri. Par reinventum et modo premisso transscriptum vice iterata in sacristia nostra reposuimus conservandum. Datum in quindenis festi beati Michaelis archangeli anno superius in literis regalibus prenotato. Hartyan, az elveszett pecset hartyaszeleteken fiiggott, fasc. 3, Nr. 7.