Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)
sponte et libera sua voluntate confessus est in hunc modum, quod quia idem Stephanus Hederwary pro nonnullis suis ac hliorum et hliarum suorum necessitatibus sublevando atque disponendo ac magnifico domino Ambrosio Sarkan de Akoshaza'nomine veri mutui ac sub spe restitutionis quadringentos et quinquaginta florenos in monetis Hungaricales levasset et recepisset, volens ipse Stephanus de Hederwara eundem dominum Ambrosium Sarkan de rehabicione eorundem quadringentorum et quinquaginta florenorum certum et securum reddere, totalem possessionem Kysbarathy vocatam ac totalem porcionem suas (igy) et dictorum filiorum ac filiarum suorum possessionarias in possessione Wyffalw nuncupata, omnino in comitatu Jawriensi existenti habitam simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinenciis quibuslibet, terris scilicet arabilibus, cultis et incultis, agris, campis, pascuis, fenetis, silvis, nemoribus, montibus, vallibus, vineis, vinearumque promontoriis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis, molendinis et eorumdem locis, generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinenciarum suarum integritatibus, quovis nominis vocabulo vocitatis ad easdem possessionem et porcionem possessionariam de iure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus prenominato Ambrosio Sarkan pro prescriptis quadringentis et quinquaginta florenis auri ab eodem Ambrosio Sarkan per ipsum Stephanum Hederwary, ut premittitur, iam de facto levatis et receptis, impignorasset et titulo prignoris inscripsisset, immo impignoravit et inscripsit coram nobis tali modo, quod dum et quandocunque prenotatus Stephanus de Hederwara aut prescripti filii et filie sui antelatas possessionem et porcionem possessionariam ab eodem Ambrosio Sarkan redimere et pro se ipso rehabere voluerit, extunc ipse idem Ambrosius Sarkan, rehabitis prius et ad se receptis a prefatis Stephano de Hederwara vel suis heredibus quadringentis et quinquaginta fiorenis similiter in auro puro, easdem possessionem et porcionem possessionariam simul cum predictis utilitatibus et pertinenciis earumdem annotato Stephano de Hederwara ac filiis et filiabus eiusdem difficultate absque aliquali remittere et resignare deberet et teneretur. Assummens nichilominus prenominatus Stephanus de Hederwara prefatum