Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)

teneamini, ita tamen, ne extra istud regnum nostrum illos educant, cum omnibus aliis eciam educcionem bovum nunc per aliquod tempus prohibuerimus. Sin vero dictos boves ex preda cumulatos et congregatos intellexeritis, extunc nolu­mus, ut illos aliquo pacto dissipabitis aut deperdatis, sed eos sine ulla dissipacione, pro nobis diligenter reservari et custodiri faciatis, ut illis, a quibus ablati sunt, integre et sine deffectu prelibatos boves restituere et reddifacere pos­simus. Secus in hoc nulla racione faciatis, presentibus per­lectis exhibenti restitutis. Datum Bude, in festo Ad vincula beati Petri apostoli, anno domini millesimo quingentesimo decimo quarto. Relacio reverendi domini Michaelis, episcopi Boznensis, secretarii regie maiestatis. Eredetije papiron, aljara nyomott pecsettel, fasc. 5. Xr. 15. 378. Buda, 1514 oktober 29. II. Ulaszlo kiraly Hedcrvari Ferencz es Czerneki Deseoffl Ferencz kertere atirja a pozsegai kaptalan 1514 jun. 16-ki (376. sz.) oklevelet, megerositven a koztiik kotott kolcsonos szerzodest, a melynek erejenel fogva barmelyik fel mag­talan halala eseten birtokait a masik orokli. Commissio propria domini regis. Nos Uladislaus, dei gracia rex Hungarie et Bohemie memorie commendamus tenore presencium significantes, qui­bus expedit,. universis, quod pro parte et in personis fidelium nostrorum magnifici Francisci, filii olim Nicolai de Heder­vara ac egregii similiter Francisci Deseoffi de Czernek, filii quondam Stephani modo simili Deseoffi de eadem Czernek exhibite sunt coram nobis et producte quedam litere capituli ecclesie beati Petri de Posega fassionales, in pergameno patenter confecte, sigilloque suo a tergo impressive consi­gnate, quibus mediantibus annotatus Franciscus de Hedervara ab una ac dictus alter Franciscus Deseoffi de Czernek ab alia partibus de et super universis bonis et iuribus ipsorum

Next

/
Thumbnails
Contents