Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)

in prefato Zaladiensi, prenominatus autem Thomas Kozma feria sexta proxima post festum Conversionis beati Pauli apostoli (jan. 27.) proxime transactum in iam fato Albensi comitatibus simul procedendo ab omnibus, quibus opportu­num fuisset, omnia premissa et quevis premissorum singula suo modo facta fuisse et esse rescivissent, prout eidem vestre magnificencie dictum exstitisset, tenorque literarum eiusdem contineret per omnia prescriptarum. Factaque huiusmodi in­quisicione memoratus Gregorius Farkas, dicto nostro testi­monio presente, in dicto festo beate Prisce virginis (jan. 18.) memoratos Franciscum de Hederwara in possessione sua Letha vocata ac Albertum castellanum eiusdem in eadem possessione Letha ac Vincencium et Georgium Nagh in pos­sessione Zewczen, eorum videlicet quemlibet de officiolatibus ipsorum possessionibus in eisdem habitis et tandem feria sexta post idem festum immediate sequenti (jan. 20.) anno­tatos Emericum et Stephanum de Berleg in possessione Kelewyz appellata, quemlibet videlicet eorum de porcionibus ipsorum possessionariis possessione in eadem habitis, necnon Emericum Bodo de Anya in oppido suo Mezthegnyew nun­cupato, demum vero die dominico prescripto post idem festum Prisce virginis (jan. 22.) consimiliter immediate se­quenti iam fatum Ladislaum Ewrdeg de Peleske in porcione sua possessionaria in possessione Hen5 y e habita, postremo autem predictus Thomas Kozma, similiter homo vestre magni­ficencie, dicto nostro testimonio semper presente, in dicta feria sexta post predictum festum Conversionis beati Pauli sequenti (jan. 27.) Demetrium de Chwth in domo habitacio­nis sue in possessione Alchwth habita contra annotatum exponentem iuxta vim et formam generalis novi decreti superinde editi et stabiliti ad tricesimum secundum diem diei huiusmodi evocacionis exhinc facte computandum (febr. 27.) vestre magnificencie evocassent in presenciam racionem superinde reddituros efficacem, litis pendencia si qua foret inter ipsos non obstante; insinuassentque ibidem eisdem, ut sive ipsi termino in prescripto coram dicta vestra magnifi­cencia compareant, sive non, eadem ad partis comparentis instanciam id faciet in premissis, quod iuri videbitur expediri.

Next

/
Thumbnails
Contents