Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)

vel aliquotenus violare niteretur et attemptaret, vel si de ipsis partitis hincinde possessionariis porcionibus, vel e[arun]dem utilitatibus potencialiter, seu quomodolibet indebite aliquid in­posterum ab alia parte occupare niteretur et actu occuparet, extunc contra alteram partem pena calumpnie convincenda seu convicta eo facto prorsus habeatur atque censeatur, sicut se mutuo partes ipse perpetuo obligarunt ad premissa coram nobis spontanea voluntate. In cuius rei testimonium perpetu­amque firmitatem presentes ad instanciam et peticionem par­cium memoratarum concessimus literas nostras privilegiales, sigilli nostri duplicis novi et autentici munimine roboratas. Datum per manus venerabilis viri magistri Endree prepositi ecclesie Albensis, aule nostre vicecancellarii, dilecti et fidelis nostri, anno domini millesimo trecentesimo tricesimo, regni autem nostri anno similiter tricesimo, duodecimo Kalendas Marcii, venerabilibus patribus vacante ecclesia Strigoniensi, fratre Ladislao archiepiscopo Colocensi, aule nostre cancel­lario, Ladislao Quinqueecclesiensi, Nicolao Jauriensi, Benedicto Chanadiensi, Henrico Vesprimiensi, aule domine regine karis­sime consortis nostre cancellario, Georgio Syrimiensi, fratre Petro Bosnensi, Chanadino Agriensi, Meskone Nitriensi, Andrea Transsilvano, Ladislao Zagrabiensi et fratre Rudolpho Vaci­ensi ecclesiarum episcopis, ecclesias dei feliciter gubernantibus; magnificis viris Joanne palatino, Paulo filio Symonis, iudice curie nostre, Demetrio magistro tavarnicorum nostrorum, Thoma voyvoda Transsilvano et comite de Zonuk, Mikch bano tocius Sclavonie, Joanne filio Logreci bano de Machow, Joanne filio Babanik 1 magistro tavarnicorum domine regine, consortis nostre karissime, Deseu iudice curie eiusdem domine regine supradicto, Dionisio dapiferorum nostrorum et Stephano agazonum nostrorum magistris, Nicolao comite Posoniensi, aliisque quampluribus regni nostri comitatibus tenentibus et honores. Laszlo csazmai prepost es titkos kanczellar 1356 aprilis 6-iki hibas atiratabol. (Lasd 55. sz.) 1591. kelt pontosabb biroi atirata az Orszagos Leveltarban M. 0. D. L. 2583. sz. a. 1 Kesobbi atiratban : Wrbanych.

Next

/
Thumbnails
Contents