Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)

porciones possessionarias illis, quibus maluerint pro eadem summa pecuniarum, pro qua ipsis sunt impignorate, ple­nam impignorandi habeant potestatis facultatem et post hec huiusmodi ammonicionis seriem cum nominibus amonitorum eidem nostre personali presencie fideliter rescribatis. Datum Bude, feria sexta proxima post festum beatorum Petri et Pauli apostolorum, anno domini millesimo quadringentesimo septuagesimo quinto. (1475 jun. 30.) Unde nos mandatis vestris in omnibus obedire cupien­tes, ut tenemur, unacum prefato Thoma de Baboth, homine vestro nostrum hominem, videlicet discretum Blasium presby­terum, rectorem altaris Sancti Stephani regis, fundati in dicta ecclesia nostra ad premissa peragenda nostro pro testimonio fide dignum duximus transmittendum, qui tandem exinde ad nos reversi nobis concorditer retulerunt eo modo, quod pre­fatus Thomas homo vester presente ipso nostro testimonio in festo beate Marie virginis de Nive (aug. 5.) proxime preterito memoratos Paulum, Emericum et Nicolaum de dicta Hedrehwara in porcionibus ipsorum possessionariis in civitate Jauriensi iuxta fluvium Danubii habitis et Osualdum de dicta Hedrehwara in possessione sua Kysbarathy vocata amonuisset dixissetque et commisisset eisdem verbo vestro regio, ut ipse super illa summa pecuniarum, pro qua prescripte porciones possesionarie antedicti Pauli de Hedrehwara in prescriptis possessionibus habite apud manus dictorum Michaelis et Thome exponencium titulo pignoris haberentur, eisdem Michaeli et Thome exponentibus plenariam satisfaccionem impendere et easdem porciones possessionarias ad se ipsos recipere debeant et teneantur, alioquin ipsi Michael et Thomas expo­nentes prescriptas porciones possessionarias illis, quibus malu­erint, pro eadem summa pecuniarum, pro qua ipsis sunt impignorate, plenam impignorandi habebunt potestatis facul­tatem. Datum sedecimo die diei amonicionis premisse, anno domini supradicto. Eredetije papiron, hatara nyomott pecset nyomaval, az Orszagos Leveltarban M. 0. D. L. 17708. jelzet alatt.

Next

/
Thumbnails
Contents