Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)

in Christo patre domino Demetrio, episcopo ecclesie Jauriensis predicte cum procuratoriis literis eiusdem ab una, parte siqui­dem ex altera nobilis Paulus literatus de Chaford pro egregio Paulo de Hedervvara similiter cum procuratoriis literis dicti capituli ecclesie Jauriensis ad nostram veniendo presenciam vigore procuratorio confessi sunt in hunc modum, quod quam­quam inter prefatos dominum episcopum et Paulum de Hedervvara racione, pretextu tercie partis tributi in civitate Jauriensi exigi soliti ac nonnullorum actuum potenciariorum et eorum occasione in curia regia contra sese cause et differencia suborte extiterint et ventilate, tamen ipse partes saniori ducte consilio huiusmodi causas et differencias arbitrio et disposicioni certorum sex honestorum virorum per ipsas partes equali numero eligendorum submisissent discuciendas et terminandas, ymmo prescripti procuratores auctoritatibus pre­missarum literarum procuratorialium submiserunt coram nobis eo modo, quod prescripte partes cum eorundem arbitris et amicabilibus compositoribus in festo beati Augustini episcopi proxime venturo (aug. 28.) in civitate Jauriensi in claustro scili­cet beate Elizabet in eadem civitate constructo comparere ibi­que prescripte partes acciones et acquisiciones ipsorum in pre­senciis eorundem arbitrorum contra sese proponere, allegare et respondere, literalia eciam instrumenta eorundem factum dicti tributi tangencia ac alias quaslibet Hteras inquisitorias, ewo­catorias, insinuatorias et prohibitorias contra sese quomodo­libet emanatas exhibere, producere teneantur, et ipsi arbitri auditis proposicionibus et responsionibus, visis eciam earun­dem parcium iuribus, quidquid in huiusmodi causa partes inter predictas arbitrarent, disponerent et terminarent, extunc pre­scripte partes id acceptare deberent et termanerentur (igy). Ubi autem aliqua parcium prescriptarum arbitracionalium (igy) sew disposicionem huiusmodi assumptorum arbitrorum acceptare nollent, extunc premisse partes in futuris octavis occurentibus acciones suas prosequi valeant atque possint harum nostra­rum vigore et testimonio literarum mediante. Datum feria quarta proxima ante festum beate Margarethe virginis et mar­tyris, anno domini millesimo quadringentesimo septuagesimo. Eredetije papiron, hatlapjan a pecset toredekeivel, fasc. 4, Nr. 21.

Next

/
Thumbnails
Contents