Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)

occupatum (igy) eciam de presenti potencia mediante in pre­iudicium et dampnum prefati Nicolai de Kompolth exponentis valde magnum, et hoc vicecomiti et iudicibus nobilium ac iuratis assessoribus dicti comitatus Hewesiensis constaret evidenter, petens nos idem Nicolaus de Kompolth debita cum instancia, ut qualem iidem vicecomes et iudices nobi­lium ac iurati assessores de premissis scirent, per nos requi­siti faterentur veritatem; cumque nos eosdem vicecomitem et iudices nobilium ac iuratos assessores super premissis requisitos habuissemus, iidem ad fidem eorum deo debitam fidelitatemque domino nostro regi et sacro eius dyademati observandam pro dicenda veritate et iusticia observandis, tacto dominice crucis signo per eos coram nobis prestitam omnia premissa, sicuti per prefatum Nicolaum de Kompolth superius proposita sunt, suo modo facta fuisse unanimi et concordi testificacione affirmarunt. In cuius assercionis testi­monium presentes literas nostras patentes eidem Nicolao du­ximus concedendas communi iusticia observata. Datum quarto­decimo die congregacionis nostre antedicte in loco memorato, anno domini millesimo quadringentesimo sexagesimo septimo. Eredetije papiron, hatara nyomott pecset toredekevel, az Orszagos Leveltarban, M. O. D. L. 16545. jelzet alatt. 254. 1467 november 9. A pozsonyi kaptalan jelenti I. Matyas kiralynak, hogy midon parancsara Byby Gyorgy es Peeli Balazs semptei varnagyokat a Bende csalad magszakadasa folytan adomanyozott dioszegi birtokreszbe be akarta iktatni, az 6-budai apaczak neveben Magyari Toth Mihaly ellenmondott. Serenissimo principi, domino Mathie, dei gracia regi Hungarie, Dalmacie, Croacie etc, domino ipsorum naturali capitulum ecclesie Posoniensis oraciones in domino devotas perpetua cum fidelitate. Vestra noverit serenitas, nos literas vestras introductorias et statutorias secreto sigillo vestro con­signatas nobis preceptorie loquentes summa cum reverencia, pariter et obediencia recepisse in hec verba: Mathias dei gracia rex Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. fidelibus nostris, capitulo ecclesie Posoniensis salutem et gra-

Next

/
Thumbnails
Contents