Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)

tini et iudicis Comanorum ab una, parte vero ex altera Georgius Aron dictus de Zenthmargytha personaliter coram nobis constituti, per eundem Georgium Aron sponte et libere oraculo vive vocis confessum extitit in hunc modum, quod quamvis prefati domini Emericus et Nicolaus de Hedervvara universas possessiones et iura possessionaria Francisci filii condam Ladislai Aron de Wyzlo videlicet Wyzlo predicta, Zenthmargytha, Wyfalw, Walns, Kyswalus, Rawazd, Olazfalw, Palfalwa, Dyos, Zentmyklos, necnon porciones possessiona­rias in possessionibus Dada, Zend, Marczado, Enyzth, Lak, Weresalma, Gyarmath et Irefalwa omnino in Symigiensi, Baranyavvyzlo, Zenthelzebeth, Zeethke, Haltho et Lowazo de Baranya comitatibus existentibus habitas, a serenissimo domino nostro Mathia rege Hungarie titulo nove donacionis impe­traverint et se in easdem statui fecerint, et prefatus Georgius Aron prefate statucioni contradixerit, et quamdiu in curia regia racione previa litigaverint, tamen ordinacione et com­posicione nonnullorum proborum virorum nobilium pacem parcium zelancium interveniente idem Georgius Aron prefate statucioni consensum benivolum prebuit pariter et assensum coram nobis, nullum ius nullamve iuris 'proprietatem sibi ipsi et suis successoribus in eisdem reservando, sed totum et omne ius et iuris proprietatem ipsum quoquomodo concer­nencia in prelibatos Emericum et Nicolaum et successores eorundem transferendo, tali modo, quod possessionem Zenth­margytha et medietatem porcionis possessionarie in Olazfalvv predictas memorato Georgio Aron vita sibi comite prefati domini Emericus et Nicolaus de dicta Hedervvara dedissent et contulissent, hoc adiecto et specialiter declarato, quod si in heredibus et successoribus defecerit, prout et nunc defecit, extunc rursus et iterum in antefatos dominos Emericum et Nicolaum devolvi debeant et redundari teneantur. Si vero ex divina providencia hlium habuerit masculum, extunc et ipse in hlios hliorum possidere valeat atque possit, promittentes nichilominus antefati domini Emericus et Nicolaus prefatum Georgium Aron, necnon nobilem dominam Lucia vocatam, consortem scilicet eiusdem Georgii in pacihco dominio pos­sessionis et porcionis predictarum contra quoslibet impetitores

Next

/
Thumbnails
Contents