Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)
Item Bartholomeo de Kersengh et Ladislao de Frych, familiaribus dicti domini episcopi Agriensis pro vinis ab eisdem emptis obligor flor. aur. XIX. Item apud Michaelem sartorem habeo unum tegumen seu cappam ad sellam per eundem paratam, pro cuius labore obligor 1 flor. aur. Ista omnia premissa redimere et exsolvere committo domine Elene, coniugi mee. Item equum meum nigri coloris lego prefato magistro Petro presbitero, rectori altaris sancte crucis pro XXX missis et aliis oracionibus suis post me flendis. Item porcionem meam possessionariam in possessione Wyfalvv vocatam in comitatu Gwmeriensi existentem et habitam dederam, daboque de presenti Paulo de Bathahaza, famulo meo unacum molendino in fluvio Sebespathak habito cum censu scilicet consueto et proventibus vita sibi comite et unam sessionem seu fundum in possessione mea Chetnek existentem similiter vita sibi comite, ita tamen, quod idem tempore vite sue mihi ac filiis meis fidelia servicia exhibere teneatur et post suum obitum in filios meos et heredes revolvantur et condescendant. Item unam sessionem seu domum lapideam in possessione mea Chetnek existentem dederam, daboque de presenti Benedicto et Georgio de Wal, familiaribus meis vita ipsis comite, libertando eosdem in eadem et post ipsorum obitum in hlios et heredes meos condescendat et revolvatur, ita tamen, quod temporibus vite ipsorum mihi et filiis meis fidelia servicia exhibeant et teneantur; ubi vero id facere negligerent, frustra sit et penitus invalitura donacio mea in hac parte ipsis facta. Pro maiori autem cautela presentes inclusa (igy) sigillis prescriptorum discretorum et honestorum virorum magistrorum Petri de Nytria sancte crucis ac Mathie sancte Trinitatis altarium in dicta ecclesia Agriensi constructorum feci consignari. Hdtlapjdn; Testamentum nobilis et egregii viri, domini Andree de Chetnek, castellani castri Agriensis modo et ordine intrascripto. Eredetije papiron, ket gyuriis zaro pecset toredekevel, az Orszagos Leveltarban M. 0. D. L. 16185. jelzet alatt.