Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)

Dyonisi de Heydrek fidelis noster, ad nostram accedens pre­senciam et sue fidelitatis servicia nostre majestati declarans et proponens, quandam possessionem Fulseuluew vocatam, quondam Baxa filii Abraam, in comitatu Supruniensi existen­tem, et aliam Ceel vocatam, circa stagnum Ferthew adiacen­tem, hominum sine herede decedencium, sicut dixit, a nobis in reconpensacionem suorum serviciorum sibi dari et conferri postulavit. Nos igitur, qui ex debito nobilitatis regie, que in beneficiis largiendis continue increscere debet, universorum nobis fideliter obsequencium merita dignis retribucionibus con­fovere et iusta petencium desideriis aures benignas adhibere debemus, dicti magistri Desevv peticionibus inclinati, conside­ratis maxime fidelitatibus et fidelium obsequiorum meritis, quibus idem nobis intime fidelitatis affectu studuit conplacere et specialiter in eo, quia possessiones suas universas heredi­tarias et aquisiticias, nostrorum infidelium hostili fremitu con­culcari permisit et desolari reliquit, licet easdem illesas et indempnes conservare potuisset, nolentes huiusmodi sue fide­litatis inmemores existere, ut alios ad exhibenda nobis fideli­tatis opera, per hoc innitemur, dictas possessiones Fulseuluew et Ceel cum omnibus earum utilitatibus et pertinentiis uni­versis ac tributo in ipsa possessione Fulseuluew ab antiquo existenti si presens peticio sua nobis porrecta equitatem con­tinet, dedimus et contulimus ipsi magistro Desew et per eum suis heredibus, heredumque suorum successoribus, iure per­petuo pacifice possidendam, tenendam, et habendam, sine pre­iudicio iuris alieni. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri magistri Johannis Albensis ecclesie prepositi, aule nostre vicecancellarii et archidiaconi de Kukullo, dilecti et fidelis nostri, anno domini millesimo trecentesimo decimo septimo, VIII 0 kalendas Octobris. Regni autem nostri anno similiter decimo septimo. Rezszinu selyem zsinoron fiiggott pecsete elveszett. Eredetije hartyan az Orszagos leveltarban Dl. 1899 sz. a. Kiviil XV-ik szazadbeli irassal : Item Gabbrief vber Rust vnd fulseuluew von Konig Karol. Donatio Regis Karoli super possessiones felssewluew et Czel nobili Desew de Hederh. Regi csaladi leveltari jegye : No 108. — Rwsth. — Kiadva Sopronmegyei Okleveltdr I. k. 66. sz. B. Radvanszky : Hedervary cs. Oklev. 2

Next

/
Thumbnails
Contents