Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)

fessoris, anno domini millesimo quadringentesimo [quadrage­simo] septimo. (1447 decz. 5.) Unde nos premissis peticionibus antefati comitis Ladislai annuentes, ut tenemur, unacum Gregorio de Kemenesmal, homine regio nostrum hominem, videlicet fratrem Gregorium sacerdotem, unum ex nobis ad premissa peragenda nostro pro testimonio duxissemus destinandum, qui tandem ad nos reversi nobis concorditer retulerunt, quod ipsi secundo die festi Circum­cisionis domini (jan. 2.) proxime preteriti in comitatu Castri­ferrei simul procedendo ab omnibus, quibus decens et oppor­tunum fuisset, de premissis inquirendo talem scivissent veri­tatem, pro ut eidem comiti Ladislao dictum fuisset et sicut tenor litterarum eiusdem contineret predictarum. Datum tercio die diey inquisicionis prenotate, anno domini millesimo qua­dringentesimo quadragesimo octavo. Eredetije papiroson, csonkan, hatara nyomott pecset toredckevel a Magyar Nemzeti Miizeum leveltaranak torzsanyagaban. 198. 1448 februdr 18. A gyori kaptalan clott Ertrckarcsai Balazs kiralyfoldi ot telket, melyet 6 hajdan tobbrendbcli szolgalata iejcben Hedcrvari Gyorgytol kapott, Hedervari Gyorgy Hainak, Laszlo egri ptispoknek es Palnak s ennek utodainak adja. Nos capitulum ecclesie Jauriensis memorie commenda­mus, quod Blasius hlius Andree de Ertrehkarcha onus et gra­vamen quorumlibet fratrum et proximorum suorum, si in infrascriptis persistere nollent, super se assumpmendo coram nobis personaliter constitutus confessus est viva voce in hunc modum, quod quia ipse senciens se iam senio confectum et aggravatum ac heredum solaciis destitutum, ideo ipse quas­dam quinque sessiones suas proprias sibi dudum per condam dominum Georgium de Hedrehwara pro suis multimodis servi­ciis eidem per ipsum exhibitis datas et perpetuatas in Keral­felde in uno ordine penes sese habitas prope ecclesiam beati Gothardi episcopi et confessoris a parte meridiei adia­centes cum omnibus utilitatibus et pertinenciis, videiicet agris. pratis, pascuis, terris arabilibus, cultis et incultis, aquis, pis­caturis, aquarum decursibus, et generaliter cunctis utilitatum

Next

/
Thumbnails
Contents