Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)

grato penes viam publicam vulgo similiter Chordawth nomi­natam, de prefata Nagybarathy ad Jaurinum tendentem parum pertranseundo ad terram Kwzer 1 nominatam pervenissent, ubi metam terream erexissent; abhinc versus plagam septem­trionalem flectendo et inter diverticulas terrarum arabilium possessionis Nagybaratfry et Kysbarathy predictarum per bonum spacium pergendo metam terream aggregassent; abinde inter orientalem et septemtrionalem plagas non longe transeundo pervenissent ad duas metas antiquas, quarum una a plaga orientali Nagybarathy et alia a plaga occidentali Kysbarathy possessionibus predictis separarent, penes quas novam metam cumulassent; abhinc per eandem plagam ter­ream Zarkazeke 2 per medium transeundo pervenissent ad terram Chokateleke, que cum terra civitatis nostre Jauriensis commetanearetur, ibique terminassent salvo tamen iure nostro capitulari. Quod quidem predium Chokateleke vocatum, quia neutra parcium iuri suo perpetuo pertinere ex attestacionibus dictorum seniorum iuratorum elicere potuisset, sed semper iobagiones parcium contenciose eandem terram usi fuissent, ideo ipsum predium pro terra pascua gregibus parcium com­muniter utendum, per neutram quoque partem arare deben­dum tamdiu reliquissent, donec partes per earum litteralia instrumenta, aut per processum iuridicum pro se poterint et valuerint rectificare; memorata vero prata et puteus sicut ab antiquo, ita et deinceps ad possessionem Nagybarathy debe­rent pertinere, eo tamen specialiter declarato, quod annotatus Johannes de Hedrehwara dictum puteum uti prefertur, in obprobrium et displicenciam dictorum dominorum prepositi et conventus ac iobagionum eorundem fimo repletum per suos iobagiones purgare facere et in statu pristino relinquere, deinceps quoque puteum populi de Nagybarathy pro se sem­per in structura debita conservare deberent et tenerentur, ita tamen, ut voluerint villani de Kysbarathy pro se et animali­bus eorundem aquam ipsius putei hauriendi liberam haberent facultatem salvo preiudicio prefatorum domini prepositi et conventus ecclesie de Chorna, necnon iobagionum eorundem 1 1702-ik evbol valo egyszerii masolatban : Kbz-er. 2 Az 1702-iki egyszerii masolatban : Sarka-koze.

Next

/
Thumbnails
Contents